MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch
UZH-Logo KU-Logo


Ricerca nr. oggi:   4138


Pubblicazione: CIL 13, 01668 = D 00212 = Freis 00034 = CAG-69-02, p 304 = AE 1955, 00115 = AE 1975, 00612 = AE 1983, 00693 = AE 2003, +00041 = FeRA-2018-35-1 = BritRom-01, 00012
datazione: 48 a 48         EDCS-ID: EDCS-39200435
Provincia: Lugudunensis         Località:
]/mae rerum no[3]m sit V[3] / equidem primam omnium illam cogitationem hominum quam / maxime primam occursuram mihi provideo deprecor ne / quasi novam istam rem introduci exhorrescatis sed illa / potius cogitetis quam multa in hac civitate novata sint et / quidem statim ab origine urbis nostrae in quo<t=D> formas / statusque res p(ublica) nostra diducta sit / quondam reges hanc tenuere urbem nec tamen domesticis succes/soribus eam tradere contigit supervenere alieni et quidam exter/ni ut Numa Romulo successerit ex Sabinis veniens vicinus qui/dem sed tunc externus ut Anco Marcio Priscus Tarquinius [is] / propter temeratum sanguinem quod patre Demaratho C[o]/rinthio natus erat et Tarquiniensi matre generosa sed inopi / ut quae tali marito necesse habuerit succumbere cum domi re/pelleretur a gerendis honoribus postquam Romam migravit / regnum adeptus est huic quoque et filio nepotive eius nam et / hoc inter auctores discrepat insertus Servius Tullius si nostros / sequimur captiva natus Ocresia si Tuscos Caeli quondam Vi/vennae sodalis fidelissimus omnisque eius casus comes post/quam varia fortuna exactus cum omnibus reliquis Caeliani / exercitus Etruria excessit montem Caelium occupavit et a duce suo / Caelio ita appellitatus mutatoque nomine nam Tusce Mastarna / ei nomen erat ita appellatus est ut dixi et regnum summa cum rei / p(ublicae) utilitate optinuit deinde postquam Tarquini Superbi mores in/visi civitati nostrae esse coeperunt qua ipsius qua filiorum ei[us] / nempe pertaesum est mentes regni et ad consules annuos magis/tratus administratio rei p(ublicae) translata est / quid nunc commemorem dictaturae hoc ipso consulari impe/rium valentius repertum apud maiores nostros quo in a[s]/perioribus bellis aut in civili motu difficiliore uterentu[r] / aut in auxilium plebis creatos tribunos plebei quid a consu/libus ad decemviros translatum imperium solutoque postea / decemvirali regno ad consules rusus reditum quid in [pl]u/ris distributum consulare imperium tribunosque mil[itu]m / consulari imperio appellatos qui seni et saepe octoni crearen/tur quid communicatos postremo cum plebe honores non imperi(i) / solum sed sacerdotiorum quoque iam si narrem bella a quibus / coeperint maiores nostri et quo processerimus vereor ne nimio / insolentior esse videar et quaesisse iactationem gloriae pro/lati imperi ultra oceanum sed illoc potius revertar civitatem / [ // p]otest sane / novo m[ore] et divus Aug[ustus av]<u=O>nc[ulus] meus et patruus Ti(berius) / Caesar omnem florem ubique coloniarum ac municipiorum bo/norum scilicet virorum et locupletium in hac curia esse voluit / quid ergo non Italicus senator provinciali potior est iam / vobis cum hanc partem censurae meae adprobare coepero quid / de ea re sentiam rebus ostendam sed ne provinciales quidem / si modo ornare curiam poterint reiciendos puto / ornatissima ecce colonia valentissimaque Viennensium quam / longo iam tempore senatores huic curiae confert ex qua colo/nia inter paucos equestris ordinis ornamentum L(ucium) Vestinum fa/miliarissime diligo et hodieque in rebus meis detineo cuius libe/ri fruantur quaeso primo sacerdotiorum gradu postmodo cum / annis promoturi dignitatis suae incrementa ut dirum nomen la/tronis taceam et odi illud palaestricum prodigium quod ante in do/mum consulatum intulit quam colonia sua solidum civitatis Roma/nae benificium consecuta est idem de fratre eius possum dicere / miserabili quidem indignissimoque hoc casu ut vobis utilis / senator esse non possit / tempus est iam Ti(beri) Caesar Germanice detegere te patribus conscriptis / quo tendat oratio tua iam enim ad extremos fines Galliae Nar/bonensis venisti / tot ecce insignes iuvenes quot intueor non magis sunt paenitendi / senatores quam paenitet Persicum nobilissimum virum ami/cum meum inter imagines maiorum suorum Allobrogici no/men legere quodsi haec ita esse consentitis quid ultra desidera/tis quam ut vobis digito demonstrem solum ipsum ultra fines / provinciae Narbonensis iam vobis senatores mittere quando / ex Luguduno habere nos nostri ordinis viros non paenitet / timide quidem p(atres) c(onscripti) egressus adsuetos familiaresque vobis pro/vinciarum terminos sum sed destricte iam Comatae Galliae / causa agenda est in qua si quis hoc intuetur quod bello per de/cem annos exercuerunt div<u=O>m Iulium idem opponat centum / annorum immobilem fidem obsequiumque multis trepidis re/bus nostris plus quam expertum illi patri meo Druso Germaniam / subigenti tutam quiete sua securamque a tergo pacem praes/titerunt et quidem cum ad census novo tum opere et inadsue/to Gallis ad bellum avocatus esset quod opus quam ar/duum sit nobis nunc cum maxime quamvis nihil ultra quam / ut publice notae sint facultates nostrae exquiratur nimis / magno experimento cognoscimus
iscrizione genere / status personale: inscriptiones christianae


impronta informativa sulla privacy disconoscimento