MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch
UZH-Logo KU-Logo


Ricerca nr. oggi:   3179


Pubblicazione: CIL 13, 02352 = CAG-69-02, p 620          EDCS-ID: EDCS-10501329
Provincia: Lugudunensis         Località:
Serum post patruos patremque carmen / haud indignus avo nepos dicavi / ne fors tempore postumo viator / ignorans reverentiam sepulti / tellurem tereres inaggeratam / praefectus iacet hic Apollinaris post praetoria recta Galliarum / maerentis patriae sinu receptus consultissimus utilissimusque / ruris militiae forique cultor / exemploque aliis periculoso / liber sub dominantibus tyrannis / haec sed maxima dignitas probatur / quod frontem cruce membra fonte purgans / primus de numero patrum suorum / sacris sacrilegis renuntiavit / hoc primum est decus haec superba virtus / spe praecedere quos honore iungas / quique hic sunt titulis pares parentes / hos illic meritis supervenire


impronta informativa sulla privacy disconoscimento