EDCS
|
||
Datenbank-Recherche /
search database /
banco de datos /
recherches à la banque des données / ricerca nel database EDCS-Journal – Open Peer-Reviewed Online Journal Bitte senden Sie PDFs Ihrer neuen Inschriftenpublikationen. |
Gefundene Inschriften: 1
Publikation: CIL 03, 00352 (p 1268) = CIL 03, 07000 = D 06091 = FIRA-01, 00095 = Freis 00153 = ILCV 00003 (em) = MAMA-07, 00305 = MEFR-1981-381 = AE 1999, 01577 = AE 2004, +01331 = AE 2010, +00053 = AE 2017, +01344
Datierung: 331 bis 331 EDCS-ID: EDCS-26600086
Provinz: Asia Ort:
[S]ac(rae) li[tte]r(ae?) hae(c) quae in precem con[tu]lis[tis et nominis] / et dignitatis reparationem iure qua[erunt obtine]/re proinde vicari intercessione qua[e fuerant mu]/[t]ilata ad integrum pris<c=G>i honoris r[educi san]/cimus ut et vos oppidumque dilig[entia tui]/tum expetito legum adque appellatioms s[plendore] / perfruammi infra scri<p=B>(s)i(?) / {h}ave Abiabi carissime nobis / incole Orcisti iam nu(n)c oppidi et / civitatis iucundam munificien/tiae nostrae materiem praebue/runt Ablabi carissime et iucundiss[i]/me quibus enim studium est urbes vel n[o]/vas condere vel longaevas erudire vel in/termortuas reparare id quod petebatur acc[e]/ptissimum fuit adserverunt enim vicum suum / spatiis prioris aetatis oppidi splendore floru/isse ut et annuis magistratum fascibus orn[a]/retur essetque curialibus celebre et popul[o] / civium plenum ita enim ei situ ad[q]ue ingenio / locus opportunus esse perhib[e]tur ut ex qu/attuor partibu[s e]o totidem in sese confluan[t] / viae quibus omnibus publicis mansio tamen [u]/tilis adque accomo[da] esse dicat[u]r aquaru[m] / ibi abundantem aflu[en]tiam labacra quoqu[e] / publica priva[taqu]e forum {i}statuis veterum / principum ornatum populum comm[a]nentium / adeo celebrem [ut se]dilia [qu]ae ibidem sunt [fa]/cile conpleantur pr[aeter]ea ex decursibus / praeterfluentium [a]quarum aquim(o)lin[a]/rum numerum copiosum quibus cum omni/bus memoratus locus abundare dicatur c[on]/[t]igisse adserverunt ut eos Nacolenses si[bi] / [a]dnecti ante id temporis postularent quo[d] / [es]t indignum temporibus nostr(i)s ut tam o[p]/[p]ortunus locus civitatis nomen amittat / et inutile commanentibus ut depraeda/[t]ione potiorum omnia sua commoda utilit[a]/[tes]que deperdant quibus omnibus quasi / quidam cumulus accedit quod omnes / [i]bidem sectatores sanctissimae religi/onis habitare dicantur qui cum praeca/rentur ut sibi ius antiquum nomenque / civitatis concederet nostra clementia / sicuti adnotationis nostrae subiec[t]a / cum precibus exempla testantur huius mo/di sententiam dedimus nam haec quae in pre/cem contulerunt et nominis et dignitatis // reparation[em iure quae]/runt obtinere p[roinde gra]/vitatis tuae inte[rcessione] / quae fuerant mu[tilata] / [a]d integrum pris<c=G>i [honoris] / [re]duci sancimus ut et [ipsi] / [o]ppidumque diligent[ia sua] / [t]uitum expetito legum [ad]/[q]ue appellationis splen/[d]ore perfruantur par es[t] / [i]gitur sinceritatem tuam i[d] / [q]uod promptissime pro tem[po]/[ri]s nostri dignitate conces/[si]mus erga supplicantes fes/[ti]nanter implere vale Abla[bi] / [ca]rissime ac iucundissime n[obis] / exemplum precum / [a]d auxilium pietatis vestrae / [conf]ugimus domini Impp(eratores) Constantine / [maxi]me Victor semper Aug(uste) et Crispe et / [Con]stantine et Constanti nobb(ilissimi) Caess(ares) / [patri]a nostra Orcistos vetusti[s]/[sim]um oppidum fuit et ex antiquis[si]/[m]is temporibus ab origine etiam / [civ]itatis dignitatem obtinuit / [e]t in medio confinio Gal[a]tiae P(h)ri[g]/iae situm est nam quattuor viar[um] / [t]ransitus exhibet id est civita[tis] / [P]essinunte(n)sium quae civita[s dis]/[ta]t a patria nostra tricensim[o fe]/[re l]apide necnon etiam civitat[is Mi]/[d]aitanorum quae et ipsa est a [patria] / [n]ostra in tricensimo miliario e[t civi]/[t]atis Amorianorum quae posita // [s]cr(iptum) prid(ie) / Kal(endas) Iulias / [C]onstantinoli / Imp(erator) Caes(ar) Consta[n]tinus / Maximus G<o=U>th(icus) victor ac trium/fator Aug(ustus) et Fl(avius) Clau(dius) Constantinus / Alaman(nicus) et Fl(avius) Iul(ius) Const(ant)ius nn(o)bb(ilissimi) / Caess(ares) s[al]utem dicunt / ordini civit(atis) Orcistanorum / actum est indulgentiae nos/trae munere ius vobis civita/tis tributum non honore modo / verum libertatis etiam privi/legium custodire itaque Na/colensium iniuriam ultra in/dulgentiae nostrae beneficia / perdurantem praesenti re/scribtione removemus idque / oratis vestris petitionique / deferimus ut pecuniam quam / pro cultis ante solebatis in/ferre minime deinceps dependa/tis hoc igitur ad virum perfe/[c]tissimum rationalem Asia/nae dioeceseos lenitas nostra / perscri<p=B>sit qui secutus for/[mam] indulgentiae concessae / vobis pecumam deinceps pr[o] / supra dicta specie expeti a vo/bis postularique prohibeb[it] / bene valere vos cupim[us] / Basso et Ablabio cons(ulibus) / [
Inschriftengattung / Personenstatus: Augusti/Augustae; leges; liberti/libertae; ordo decurionum; ordo senatorius; viri
Material: lapis
Kommentar: epistula
Impressum | Datenschutzerklärung | Haftungsausschluss |