EDCS
|
||
Datenbank-Recherche /
search database /
banco de datos /
recherches à la banque des données / ricerca nel database EDCS-Journal – Open Peer-Reviewed Online Journal Bitte senden Sie PDFs Ihrer neuen Inschriftenpublikationen. |
Gefundene Inschriften: 1
Publikation: CIL 06, 02060 (p 864, 3261) = CIL 06, 32364 = CFA 00049 = Freis 00048
Datierung: 81 bis 81 EDCS-ID: EDCS-18700003
Provinz: Roma Ort:
L(ucio) Pompeio Vopisco C(aio) Arruntio Catellio C[elere] in diem XVI K(alendas) Iun(ias) domi XIIII K(alendas) / Iun(ias) in luco et domi XIII K(alendas) Iunias domi in collegio adfuerunt C(aius) Iunius / Tadius Mefitanus Ti(berius) Iulius Candidus Marius Celsus L(ucius) Pompeius Vopiscus C(aius) / Arruntius Catellius Celer L(ucius) Veratius Quadratus P(ublius) Sallustius Blaesus / M(arco) Roscio Coelio C(aio) Iulio Iuvenale co(n)s(ulibus) IIII K(alendas) Apr(iles) in luco deae Diae piaculum factum / per kalatorem et publicos eius sacerdoti ob arbores quae a tempestate nivis / deciderant exp[i]andas porcam et agnam opimam / T(ito) Iunio Montano L(ucio) Vettio Paullo co(n)s(ulibus) XVI K(alendas) Iun(ias) magisterio C(ai) Iuni Mefitani / collegi(i) fratrum Arvalium sacrificium quod conceptum est in domo Iuni / Mefitani per magistrum et ceteros sacerdotes item iterum epulantes ad / magistrum pueris ingenuis senatorum fili(i)s patrimis matrimis minis/trantibus ture et vino referentibus ad aram in pat<e=A>ris / isdem co(n)s(ulibus) XIIII K(alendas) Iun(ias) item in luco deae Diae et domi magistro C(aio) Iunio Mefi/tano collegi(i) fratrum Arvalium nom[ine] a[d ara]m immolavit deae Diae / porcas piaculares II deinde vaccam deae Diae inde cum in aedem Caesar{e}i / consedissent et ex sacrificio gusta(ve)runt inde ad summotum in aede sacrificio / facto immolavit deae Diae agnam opimam quo sacrificio peracto in Caesa/reo epulati sunt ad magistrum inde magister C(aius) Iunius Mefitanus corona/tus riciniatus de querceribus si[g]num quadrigari(i)s et desultoribus misit / quos coronis argente[is or]navit / in collegio adfuerunt Imp(erator) Tit[us Cae]sar divi Vespasiani f(ilius) Vespasianus Aug(ustus) C(aius) Fufiu(s) / Iunius Tadius Mefitanus L(ucius) Po[m]peius Vopiscus Arruntius Catellius Celer Q(uintus) / Tillius Sassius Ti(berius) Iulius Candidus Mar[ius Ce]lsus L(ucius) Veratius Quadratus / isdem co(n)s(ulibus) XIII K(alendas) Iun(ias) item domi ad per[agend(um)] sa[cri]ficium f(ratres) epulantes ad mag(istrum) / et fruges excipientes a sacerdotib[us ad a]ram refer[en]tes pueri ingenui / patrimi matrimi senatorum fili(i) / M(arco) Petronio Umbrino L(ucio) Carminio Lusitanico co(n)s(ulibus) XV[III K(alendas) Octobr(es)] collegiu<m=S> fratrum / Arvalium immolavit in Capitolio ob imperium Caes[ari]s divi f(ilii) Domitiani / Aug(usti) magisterio C(ai) Iuni Mefitani promag(istro) L(ucio) Pompeio Vopisco C(aio) Arruntio / Cat[e]llio Celere Iovi O(ptimo) M(aximo) b(ovem) m(arem) Iunoni Reginae vaccam Minervae vaccam Salut[i] / vaccam Felicitati vaccam Marti taurum in collegio adfuerunt L(ucius) Pompeiu[s] / [V]opiscus C(aius) Arruntius Catellius [C]eler / [i]s[dem] co(n)s(ulibus) pr(idie) K(alendas) Oct(obres) in Capitoli[o ob co]mitia tribunicia Caesaris divi f(ilii) Dom/[itia]ni Aug(usti) collegiu<m=S> fratrum Arvalium per promagistrum L(ucium) Pompeium / [Vop]iscum C(aium) Arruntium Catellium Celerem C(ai) Iuni Mefitani victumis(!) immo/[l]at[i]s Iovi O(ptimo) M(aximo) [b]ovem m[a]rem Iunoni Reginae vaccam Minervae vaccam / in collegio ad[fu]erunt L(ucius) Pompeius Vopiscus C(aius) Arruntius Catellius Celer Q(uintus) Tilliu[s] / Sassius C(aius) Salviu[s] Liberalis Nonius Bassus / isdem co(n)s(ulibus) K(alendis) Octobr(ibus) [i]n Capitolio collegiu<m=S> fratrum Arvalium immolavit ob votorum / [co]mmendandorum causa pro salute et incolumitate Caesaris divi f(ilii) Domitian(i) / Aug(usti) per L(ucium) Pompeium Vopiscum C(aium) Arruntium Catellium Celerem promag(istrum) C(ai) Iuni Me/fitani Iovi O(ptimo) M(aximo) bovem marem Iunoni Reginae vaccam Minervae vaccam Salut(i) / vaccam Genio ipsius taurum item in annum proximum nuncupavit in / Capitolio pro salute Imp(eratoris) Caesaris divi f(ilii) Domitiani Aug(usti) in ea verba q(uae) s(upra) s(cripta) s(unt) / Iovi O(ptimo) M(aximo) bovem marem Iunoni Reginae vaccam Minervae vaccam Saluti vaccam / item pro salute Domitiae Aug(ustae) coniugis eius in ea verba quae supra scripta sunt / Iovi O(ptimo) M(aximo) bovem marem Iunoni Reginae vaccam Minervae vaccam Saluti vaccam / item pro salute Iuliae T(iti) Imp(eratoris) f(iliae) Aug(ustae) in ea verba quae supra scripta sunt Iovi (!) M(aximo) bovem / marem Iunoni Reginae vaccam Minervae vaccam Saluti vaccam in collegio adfuerun[t] / L(ucius) Pompeius Vopiscus C(aius) Arruntius Catellius Celer Q(uintus) Tillius Sassius L(ucius) Veratius Quadratus C(aius) Salvius / Liberalis Nonius Bassus / isdem co(n)s(ulibus) III K(alendas) N[o]v(embres) [in aede] Concordiae a{d}(stan)tibus fratribus Arvalibus o(?)[
Inschriftengattung / Personenstatus: Augusti/Augustae; mulieres; ordo senatorius; sacerdotes pagani; tituli sacri; viri
Material: lapis
Impressum | Datenschutzerklärung | Haftungsausschluss |