EDCS
|
||
Datenbank-Recherche /
search database /
banco de datos /
recherches à la banque des données / ricerca nel database EDCS-Journal – Open Peer-Reviewed Online Journal Bitte senden Sie PDFs Ihrer neuen Inschriftenpublikationen. |
Gefundene Inschriften: 1
Publikation: CIL 06, 02068 (p 864, 3261, 3280) = Gordon 00151 = CFA 00059 = D 05036
Datierung: 91 bis 91 EDCS-ID: EDCS-18800003
Provinz: Roma Ort:
Iuppiter O(ptime) M(axime) si imperator Caesar divi Vespasiani f(ilius)] / [Domitianus Aug(ustus) Germanicus p]ontif(ex) max(imus) trib(unicia) p(otestate) / [censor perpetuus p(ater) p(atriae) et Domitia Aug(usta) c]oniunx eius quos me sen/[tio dicere vivent domusque eo]rum incolumis erit a(nte) d(iem) III / [Non(as) Ianuar(ias) quae pr]oximae populo Romano Q(uiritibus) rei [publicae] popu/[li Romani Q(uiritium) erunt et eu]m diem eosque salvos servaveris ex pericu/[lis si qua sunt erunt]ve ante eum diem eventumque bonum ita / [uti me sentio dice]re dederis eosque in eo statu qui nunc est aut eo / [meliore serva]veris astu ea ita faxsis tunc tibi nomine collegi(i) / [fratrum A]rvalium bovem aurat<um=O> vovemus esse futurum / [Iuno Regin]a quae in verba I(ovi) O(ptimo) M(aximo) bovem aurat<u=A>m vovimus esse / [futuru]m quo(d) hodie vovimus astu ea ita faxsis tunc tibi in / [eade]m verba nomine collegi(i) fratrum Arvalium bovem au/[r]atam(!) vovemus esse futur<u=A>m / [Mi]nerva quae in verba I(ovi) O(ptimo) M(aximo) bovem aurat<u=A>m vovimus esse futur<u=A>m / quod hodie vovimus astu ea ita faxsis tunc tibi in eadem verba / nomine collegi(i) fratrum Arvalium bovem auratam(!) vovemus / esse futur<u=A>m Salus Augusta p(ublica) p(opuli) R(omani) Q(uiritium) quae in verba I(ovi) O(ptimo) M(aximo) / bovem aurat<u=A>m vovimus esse futurum quod hodie vovi/mus astu ea ita faxsis tunc tibi in eadem verba nomine col/legi(i) fratrum Arvalium bovem aurat<u=A>m vovemus esse futurum / adfuerunt in collegio L(ucius) Veratius Quadratus L(ucius) Maecius Postumus / P(ublius) Sallustius Blaesus Q(uintus) Tillius Sassius L(ucius) Pompeius Vopiscus Ar/runtius Catellius Celer / isdem co(n)s(ulibus) VII Idus Ianuar(ias) / in pronao aedis Concordiae [f]ratres Arvales / sacrificium deae Diae indixerunt / magisterio II L(uci) Verati Quadrati in pronao aedis Concor/diae L(ucius) Veratius Quadratus magister fratrum Arvalium / manibus lautis velato capite sub divo columine contra ori/entem deae Diae cum collegis sacrificium indixerunt / quod bonum faustum felix fortunatum salutareque sit / Imp(eratori) Caesari Domitiano Aug(usto) Germanico pontif(ici) maximo et Domitiae / Augustae coniugi eius totique domui eorum populo Romano / Quiritibus fratribusque Arvalibus mihique / sacrificium deae Diae hoc anno erit a(nte) d(iem) XVI K(alendas) Iun(ias) domo a(nte) d(iem) / XIIII K(alendas) Iunias in luco et domo a(nte) d(iem) XIII K(alendas) Iun(ias) domo / adfuerunt in collegio L(ucius) Veratius Quadratus L(ucius) Maecius Pos/tumus Q(uintus) Tillius Sassius // in tetrastylo consederunt et ex sacrificio] / [epulati sunt sumptisque praetextis et coronis] / spic[eis vittatis lucum deae Diae ad summotum escenderunt] / <e=L>t per [L(ucium) Veratium Quadratum mag(istrum) deae Diae agnam opimam immola]/runt per[fectoque sacrificio omnes ture et vino fererunt dein]/de coronis [inlatis signisque unctis L(ucium) Venuleium Apronianum] / ex Saturnalibu[s primis in Saturnalia secunda annuum magis]/trum fecerunt ite[m fecerunt 3 flaminem] / ibique in tetrastyl[um desciderunt ibique in triclinio discumbentes] / cum sintes(ibus!) epulati sunt [ad magistrum L(ucium) Veratium Quadratum] / post epulas riciniatus so[leatus cum corona pactili rosacea sum]/moto supra carceres esce[ndit et signum quadrigis et desul]/toribus misit praesidente L(ucio) [Maecio Postumo? victores palmis] / et coronis argenteis honora[vit eodem die Romae domo aput magis]/trum L(ucium) Veratium Quadratum i[dem qui in luco cenarunt] / XIII K(alendas) Iunias in domo aput magis[trum L(ucium) Veratium Quadratum] / fratres Arvales ad consumm[andum sacrificium deae Diae cenarunt] / et inter cenam L(ucius) Veratius Qu[adratus mag(ister) 3] / P(ublius) Sallustius Blaesus L(ucius) Pompeius [Vopiscus Arruntius Catel]/lius Celer L(ucius) Iulius Marinus C[aecilius Simplex ture et vino] fecerunt ministrantibus puer[is patrimis et matrimis is]/dem qui XVI K(alendas) Iunias et fruges li[batas ministrantibus kala]/toribus et publicis pueri ricin(i)at[i praetextati ad aram rettu]/lerunt lampadibus incensis tu[scanicas contigerunt quas] / per kalatores domibus suis mis[erunt] / Q(uinto) Valerio Vegeto P(ublio) Met[ilio Nepote co(n)s(ulibus)] / Non(is) Nov(embribus) / magisterio II L(uci) Verati Quadrati [piaculum factum per kala]/torem et publicos et aedituom in [luco deae Diae porcam et ag]/nam expiata arbor quod vetustat[e decidit] / isdem co(n)[s(ulibus) 3] / magisterio L(uci) Verati Quadrati II v[3 in pronao ae]/dis Concordiae collegium fr[atrum Arvalium convenerunt? ibi]/que cooptarunt(!) fratrem Ar[valem 3] / in locum Q(uinti) Tilli Sassi adfuerun[t mag(ister) L(ucius) Veratius] / Quadratus L(ucius) Venuleius Monta(nus) [Apronianus L(ucius) Iulius] / Marinus Caecilius Simplex T(itus) [3] / Q(uinto) Volusio Saturnino L(ucio) Venu[leio Aproniano co(n)s(ulibus)] / VII K(alendas) Maias piaculum fa[ctum in luco deae Diae per ka]/latorem ob ferrum inlatum [scalpturae et scripturae magisteri] / piaculum factum per calatorem [et publicos ob ferrum inla]/tum et elatum scalpturae et [scripturae magisteri consum]/[mati fratrum Ar]valium [
Inschriftengattung / Personenstatus: Augusti/Augustae; mulieres; ordo senatorius; sacerdotes pagani; tituli sacri; viri
Material: lapis
Impressum | Datenschutzerklärung | Haftungsausschluss |