![]() |
EDCS
|
![]() |
![]() |
Datenbank-Recherche ![]() ![]() ![]() recherches à la banque des données ![]() ![]() EDCS-Journal – Open Peer-Reviewed Online Journal Bitte senden Sie PDFs Ihrer neuen Inschriftenpublikationen. |
![]() |
Gefundene Inschriften: 1
Publikation: CIL 06, 25369 (p 3531, 3918) = CIL 01, 01215 (p 970) = CLE 00059 = CLENuovo p 98 = AE 1990, 00025
Datierung: -50 bis -1 EDCS-ID: EDCS-13801621
Provinz: Roma Ort:
[Hic est sep]ul<t=I>a Quincti Ranci feilia / [Quincti le]iberti Prot<e=I> quoi fatum grave / [crudeles] Parcae ac finem vitae statuerunt / [vix quom ess]et bis decem anneis nata indigniter / [nam quod c]oncepit leiberum semem duplex / [quom recte] pareret patrono aux{s}ilium ac decus / [expertam mul]ta commoda atque incommoda / [inmitis] mors eripuit sueis parentibus / [nunc illi s]ummo in luctu ac sollicitudine / [prae deside]rio gnatae fletus in dies // edunt sibei esse ereptam talem filiam / pater mei et genetrix germana oro atque o[bsecro] / desinite luctu questu lacr<i=U>mas fundere / sei in vita iucunda vobeis voluptatei fuei / viro atque ameiceis noteisque omnibus / nunc quoniam fatum se ita tolit animo vo[lo] / aequo vos ferre concordesque vivere / quas ob res hoc monumentum aedificavit [pater] / suae gnatae sibeique uxori hanc constituit [domum] / aeternam ubei omnes pariter aev<u=O>m degen[t]
Inschriftengattung / Personenstatus: carmina; tituli sepulcrales; tria nomina; viri
Material: lapis
Impressum | Datenschutzerklärung | Haftungsausschluss |