Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

in collaboration with Anne Kolb

with     without     only    "inscriptiones christianae"
with     without     only    "instrumenta"
deutsch spanisch italienisch französisch englisch
Search entries: wrong spelling / no solutions
Issuing by corpora
Advice

Abbreviations

Inscriptions found:


Belegstelle: CIL 06, 01756a (p 855, 3174, 4752, 4794) = CIL 06, 31922a
Provinz: Roma         Ort: Aniciae Faltoniae / inlustrissimae et / sanctissimae / castissimae feminae / Hermogenianus Olybrius / v(ir) c(larissimus) consul ordinarius / et Anicia Iuliana c(larissima) f(emina) / d(ecreto) d(ecurionum)

Belegstelle: CIL 06, 01756b (p 855, 4752) = CIL 06, 31922b = CLE 01347 = CLENuovo p 158 = CLENuovo p 183 = CLENuovo p 154 = ILCV 00063 = ICUR-02, 04219 = CLENuovo p 123 = AE 1999, +00198 = AE 2004, +00192 = AE 2008, +00091
Provinz: Roma         Ort: Sublimis quisquis tumuli miraberis arces / dicis quantus erat qui Probus hic situs est / consulibus proavis soceroque et consule maior / quod geminas consul reddidit ipse domos / praefectus quarto totum dilectus in orbem / sed fama emensus quicquid in orbe hominum est / aeternos heu Roma tibi qui posceres annos / cur non vota tui vixit adusque boni / nam cum sex denos mensis suspenderet annos / dilectae gremio raptus in aethra Probae / sed periisse Probum meritis pro talibus absit / credas Roma tuum vivit et astra tenet / virtutis fidei pietatis honoris amicus / parcus opum nulli largus et ipse sui / solamen tanti coniux tamen optima luctus / hoc Proba sortita est iungat et urna pares / felix heu nimium felix dum vita maneret / digno iuncta viro digna simul tumulo // Ex[uv]iis resolutus in aetheris aequore tutum / curris iter cunctis integer a vitiis / nomine quod resonas imitatus moribus aeque / Iordane ablutus nunc Probus es melior / dives opum clarusque genus praecelsus honore / fascibus inlustris consule dignus avo / bis gemina populos praefectus sede gubernans / has mundi phaleras hos procerum titulos / transcendis senior donatus munere Christi / hic est verus honos haec tua nobilitas / laetabare prius mensae regalis honore / principis alloquio regis amicitia / nunc propior Christo sanctorum sede potitus / luce nova frueris lux tibi Christus adest / o numquam deflende tuis cum vita maneret / corporis atque artus spiritus hos regeret / primus eras nullique patrum virtute secundus / nunc renovatus habes perpetuam requiem / candida fuscatus nulla velamina culpa / et novus insuetis incola liminibus / his solare tuos quanquam sola<c=T>ia maesta / gratia non quaerat gratia Christe tua / vivit in aeterna paradisi sede beatus / qui nova decedens muneris aetherii / vestimenta tulit quo demigrante Belial / cessit et ingemuit hic nihil esse suum / hunc tu Christe choris iungas c(a)elestibus oro / te canat et placidum iugiter aspiciat / eque tuo semper dilectus pendeat ore / auxilium s<u=O>boli coniugioque fer<en=A>s


Search nr. 1576 today.