MC-Logo

EDCS
Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

WAS-Logo
UZH-Logo Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch

abbreviations

EDCS-Journal – Open Peer-Reviewed Online Journal 

Please send PDFs of your latest publications.
KU-Logo

search nr. today:   9091


inscriptions found:  1


publication: CIL 06, 10234 (p 3502, 3908) = D 07213 = FIRA-03, 00036 = Epigraphica-1982-57 = AE 2015, +00197 = AE 2018, +00057
dating: 153 to 153         EDCS-ID: EDCS-16100462
province: Roma         place:
Lex collegi(i) Aesculapi et Hygiae / Salvia C(ai) f(ilia) Marcellina ob memoriam Fl(avi) Apolloni proc(uratoris) Aug(usti) qui fuit a pinacothecis et Capitonis Aug(usti) l(iberti) adiutoris / eius mariti sui optimi piissimi donum dedit collegio Aesculapi et Hygiae locum aediculae cum pergula et signum marmoreum Aesculapi et solarium tectum iunctum in / quo populus collegi(i) s(upra) s(cripti) epuletur quod est via Appia ad Martis intra mi{l}iarium I et II ab urbe euntibus parte laeva inter adfines Vibium Calocaerum et populum item / eadem Marcellina collegio s(upra) s(cripto) dedit donavitque HS L m(ilia) n(ummum) hominibus n(umero) LX sub hac condicione ut ne plures adlegantur quam numerus s(upra) s(criptus) et ut in locum / defunctorum loca veniant et liberi adlegantur vel si quis locum suum legare volet filio vel fratri vel liberto dumtaxat ut inferat ar<c=K>ae n(ostrae) partem / dimidiam funeratici et ne eam pecuniam s(upra) s(criptam) velint in alios usus convertere sed ut ex usuris eius summae diebus infra scriptis locum confrequentarent / ex reditu eius summae si quod comparaverint sportulas hominib(us) n(umero) LX ex decreto universorum quod gestum est in templo divorum in aede divi Titi con/ventu pleno qui dies fuit V Id(us) Mart(ias) Bruttio Praesente et Iunio Rufino co(n)s(ulibus) uti XIII K(alendas) Oct(obres) die felicissimo n(atali) Antonini Aug(usti) n(ostri) Pii p(atris) p(atriae) sportulas dividerent in / templo divorum in aede divi Titi C(aio) Ofilio Hermeti q(uin)q(uennali) p(er)p(etuo) vel qui tunc erit |(denarios) III Aelio Zenoni patri collegi(i) |(denarios) III Salviae Marcellinae matri collegi(i) |(denarios) III imm(unibus) / sing(ulis) |(denarios) II cur(atoribus) sing(ulis) |(denarios) II populo sing(ulis) |(denarios) I item pl(acuit) pr(idie) Non(as) Nov(embres) n(atali) collegi(i) dividerent ex reditu s(upra) s(cripto) ad Martis in scholam n(ostram) praesentibus q(uin)q(uennali) |(denarios) VI patri colleg(ii) |(denarios) VI / matri collegi(i) |(denarios) VI imm(unibus) sing(ulis) |(denarios) IIII cur(atoribus) sing(ulis) |(denarios) IIII panem [a(ssium)] III vinum mensuras q(uin)q(uennali) |(sextariorum) VIIII patr(i) coll(egii) |(sextariorum) VIIII imm(unibus) sing(ulis) |(sextariorum) VI cur(atoribus) sing(ulis) |(sextariorum) VI populo sing(ulis) |(sextariorum) III item pr(idie) Non(as) Ian(uarias) / strenuas dividerent sicut s(upra) s(criptum) est XIII K(alendas) Oct(obres) item VIII K(alendas) Mart(ias) die kar(a)e cognationis ad Martis eodem loco dividerent sportulas pane(m) et vinum sicut s(upra) s(criptum) est / pr(idie) Non(as) Nov(emres) item pr(idie) Id(us) Mart(ias) eodem loco cenam quam Ofilius Hermes q(uin)q(uennalis) omnib(us) annis dandam praesentibus promisit vel sportulas sicut solitus est dare item / XI K(alendas) Apr(iles) die violari eodem loco praesentibus dividerentur sportulae vinu(m) pane(m) sicut diebus s(upra) s(criptis) item V Id(us) Mai(as) die rosae eodem loco praesentib(us) dividerentur spor/tulae vinu(m) et pane(m) sicut diebus s(upra) s(cripits) ea condicione qua in conventu placuit universis ut diebus s(upra) s(criptis) ii qui ad epulandum non convenissent sportulae et pane(m) et vinu(m) / eorum venirent et praesentibus divideretur excepto eorum qui trans mare erunt vel qui perpetua valetudine detinetur item P(ublius) Aelius Aug(usti) lib(ertus) Zenon / eidem collegio s(upra) s(cripto) ob memoriam M(arci) Ulpi Aug(usti) lib(erti) Capitonis fratris sui piissimi dedit donavitque HS X m(ilia) n(ummum) uti ex reditu eius summae in contri/butione sportularum dividerentur quod si ea pecunia omnis quae s(upra) s(cripta) est quam dedit donavit collegio s(upra) s(cripto) / Salvia C(ai) f(ilia) Marcellina et P(ublius) Aelius Aug(usti) lib(ertus) Zeno in alios usus convertere voluerint quam in eos usus qui s(upra) s(cripti) s(unt) quos ordo collegi(i) n(ostri) decrevit et uti / haec omnia q(uae) s(upra) s(cripta) s(unt) suis diebus ut ita fiant dividantque quod si adversus ea quid fecerint sive quid ita non fecerint tunc q(uin)q(uennalis) vel curato/res eiusdem collegi qui tunc erunt si adversus ea quid fecerint q(uin)q(uennalis) et curatores s(upra) s(cripti) uti poenae nomine ar<c=K>ae n(ostrae) inferant HS XX m(ilia) n(ummum) / hoc decretum ordini n(ostro) placuit in conventu pleno quod gestum est in templo divorum in aede divi Titi V Id(us) Mart(ias) C(aio) Bruttio Prae/sente A(ulo) Iunio Rufino co(n)s(ulibus) q(uin)q(uennali) C(aio) Ofilio Hermete curatorib(us) P(ublio) Aelio Aug(usti) lib(erto) Onesimo et C(aio) Salvio Seleuco
inscription genus / personal status: leges;  liberti/libertae;  mulieres;  officium/professio;  ordo equester;  sacerdotes pagani;  tituli operum;  tituli sacri;  tria nomina;  viri
material: lapis
comment: lex collegii


imprint data protection disclaimer