Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

in collaboration with Anne Kolb

with     without     only    "inscriptiones christianae"
with     without     only    "instrumenta"
deutsch spanisch italienisch französisch englisch
Search entries: wrong spelling / no solutions
Issuing by corpora
Advice

Abbreviations

Inscriptions found:


Belegstelle:
Provinz: Umbria / Regio VI         Ort: E(xemplum) s(acri) r(escripti) / Imp(erator) Caes(ar) Fl(avius) Constantinus / Max(imus) Germ(anicus) Sarm(aticus) Got(hicus) Victor / triump(hator) Aug(ustus) et Fl(avius) Constantinus / et Fl(avius) Iul(ius) Constantius et Fl(avius) / Constans / omnia quidem quae humani gene/ris societate(m) tuentur pervigilium cu/ra<rum=E> cogitatione conplectimur sed pro/visionum nostrarum opus maximu<m=S> / est ut universae urbes quas in luminibus provin/ciarum {h}ac regionum omnium species et forma dis/tinguit{ur} non modo dignitate(m) pristinam teneant / sed etiam ad meliorem statum beneficentiae nos/trae munere pro<v=B>ehantur cum igitur ita vos Tusci/ae adsereretis esse coniunctos ut in{i}stituto / consuetudinis priscae per singulas annorum vi/ces a vobis [a]dque praedictis sacerdotes creentur / qui aput Vulsinios Tusciae civitate(m) ludos / sc{h}(a)enicos et gladiatorum munus exhibeant / sed propter ardua montium et difficultates iti/nerum saltuosa(s) i<m=N>pendio posceretis ut indulto / remedio sacerdoti vestro ob editiones cele/brandas Vulsinios pergere necesse non esset / scilicet ut civitati cui nunc Hispellum nomen / est quamque Flaminiae viae confinem adque con/tinuam esse memoratis de nostro cognomine / nomen daremus in qua templum Flaviae gentis / opere magnifico nimirum pro amplitudine{m} / nuncupationis exsurgere(t) ibidemque {h}is / sacerdos quem anniversaria vice Umbria de/disset spectaculum tam sc(a)enicorum ludorum / quam gladiatorii muneris exhibere(t) manente / per Tuscia(m) ea consuetudine ut indidem cre/atus sacerdos aput Vulsinios ut solebat / editionum antedictarum spectacula fre/quentare(t) pr{a}ecationi {h}ac desiderio vestro / facilis accessit noster adsensus nam civi/tati Hispello aeternum vocabulum nomenq(ue) / venerandum de nostra nuncipatione conces/simus scilicet ut in posterum praedicta urbs / Flavia Constans vocetur in cuius gremio / aedem quoque Flaviae hoc est nostrae gen/tis ut desideratis magnifico opere per<f=E>ici / volumus ea observatione perscripta ne ae/dis nostro nomini dedicata cuiusquam con/tagios(a)e superstitionis fraudibus polluatur / consequenter etiam editionum in prae/dicta civitate exhibend<a=O>rum vobis / licentiam dedimus scilicet ut sicuti / dictum est per vices temporis sollem/nitas editionum Vulsinios quoque non de/serat ubi creati(s) e Tuscia sacerdotibus memo/rata celebrita exhibenda est ita quippe nec / veteribus institutis plurimum videbitur / derogatum et vos qui ob praedictas causas / nobis supplices extitistis ea quae i<m=N>pen/dio postulastis impetrata esse gaude/bitis


Search nr. 636 today.