MC-Logo

EDCS
Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

WAS-Logo
UZH-Logo Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch

abréviations

Journal de l'EDCS – Open Peer-Reviewed Online Journal 

Veuillez envoyer les PDF de vos nouvelles publications s.v.p.
KU-Logo

recherche nr. aujourd'hui:   17173


inscriptions trouvées:  1


publication: CIL 01, 00593 (p 724, 739, 833, 916) = D 06085 (p 186) = FIRA-01, 00013 = Freis 00041 = EAOR-03, 00001 = Crawford-1996, 00024 = Campedelli 00079 = Historika-2016-83 = Chiron-2004-187 = Chiron-2008-47 = AE 1991, 00522 = AE 1994, 00540 = AE 1995, +00034 = AE 1997, 00418 = AE 2003, +00015 = AE 2004, +00126 = AE 2008, +00043 = Capaldi-2017, p 138 = AE 2018, +00069 = ZPE-219-291 = ZPE-226-249 = ZPE-226-269
datation: -45 à -45         EDCS-ID: EDCS-20000229
province: Bruttium et Lucania / Regio III         lieu:
] / quem h(ac) l(ege) ad co(n)s(ulem) profiterei oportebit sei is quom eum profiterei oportebit Romae non erit tum quei eius / negotia curabit is e[a]dem omnia quae eum quoius negotia curabit sei Romae esset h(ac) l(ege) profiterei / oportebit item isdemque diebus ad co(n)s(ulem) profitemino / quem h(ac) l(ege) ad co(n)s(ulem) profiterei oportebit sei is pup(illus) seive ea pu(pilla) erit tum quei eius pup(illi) pu(pillae) ve tutor erit item eadem/que omnia in iisdem diebus ad co(n)s(ulem) profitemino ita utei e[t] quae quibusque di[e]bus eum eamve sei pup(illus) pu(pilla)ve non / es(se)t h(ac) l(ege) profiterei oporteret / sei co(n)s(ul) a[d] que[m] h(ac) l(ege) professiones fierei oportebit Romae non erit tum is quem profiterei oportebit quod eum profiterei / oportebit ad pr(aetorem) urb(anum) aut sei is Romae non erit adeum pr(aetorem) quei inter peregrinos ius deicet profitemino ita utei / eum ad co(n)s(ulem) sei tum Romae esset h(ac) l(ege) profiterei oporteret / sei ex eis co(n)s(ulibus) et pr(aetoribus) ad quos h(ac) l(ege) professiones fieri oportebit nemo eorum Romae erit tum is quem profiterei oportebit / [q]uod eum profiterei oportebit ad tr(ibunum) pl(ebei) profitemino ita ute[i] eum ad co(n)s(ulem) pr(aetoremque) urb(anum) eumque quei inter peregri/nos ius deicet sei tum Romae esset h(ac) l(ege) profiterei oporteret / quod quemquem h(ac) l(ege) profiterei oportebit is apud quem ea professio fiet eius que(i) profitebitur nomen et ea quae pro/fessus erit et quo die professus sit in tabulas publicas referunda curato eademque omnia quae uteique in tabulas / rettulerit [i]ta in tabulam in album referunda idque aput [f]orum et quom frumentum populo dabitur ibei ubei frumen/tum populo dabitur cottidie maiorem partem diei propositum habeto u(nde) d(e) p(lano) r(ecte) l(egi) p(ossit) / queiquomque frumentum populo dab[i]t damdumve curabit nei qu[oi] eorum quorum nomina h(ac) l(ege) ad co(n)s(ulem) pr(aetorem) tr(ibunum) pl(ebis) in ta/bula in albo proposita erunt frumentum dato neve dare iubeto neve sinito quei ad versus ea eorum qu[o]i frumentum / dederit is in tr(itici) m(odios) I HS L(milia) populo dare damnas esto eiusque pecuniae quei volet petitio esto / quae viae in urbem Rom(am) propiusve u(rbem) R(omam) p(assus) M ubei continente habitabitur sunt erunt quoius ante aedificium earum quae / vi[a] er[i]t is eam viam arbitratu eius aed(ilis) quoi ea pars urbis h(ac) l(ege) ob venerit tueatur isque aed(ilis) curato uti quorum / ante aedificium erit quamque viam h(ac) l(ege) quemque tueri oportebit ei omnes eam viam arbitratu eius tueantur neve eo / loco a[qua] consistat quominus conmode populus ea via utatur / aed(iles) cur(ules) aed(iles) pl(ebei) quei nunc sunt queiquomque post h(anc) l(egem) r(ogatam) factei createi erunt eumve mag(istratum) inierint iei in diebus V proxumeis / quibus eo mag(istratu) designatei erunt eumve mag(istratum) inierint inter se paranto aut sortiunto qua inpartei urbis quisque / eorum vias publicas in urbem Roma(m) propiusve u(rbem) R(omam) p(assus) [M] reficiundas sternendas curet eiusque rei procurationem / habeat quae pars quoique aed(ilei) ita h(ac) l(ege) ob venerit eius aed(ilis) in eis loceis quae in ea partei erunt viarum reficien/darum tuemdarum procuratio esto utei h(ac) l(ege) oportebit / quae via [int]er aedem sacram et aedificium locumve publicum et inter aedificium privatum est erit eius / viae partem dimidiam is aed(ilis) quoi ea pars urbis ob venerit inqua parte ea aedis sacra erit seive aedificium / publicum seive locus publicus tuemdam locato / quemquomque ante suum aedificium viam publicam h(ac) l(ege) tueri oportebit quei eorum eam viam arbitratu eius aed(ilis) / quoius oportuerit non tuebitur eam viam aed(ilis) quoius arbitratu eam tuerei oportuerit tuemdam locato / isque aed(ilis) diebus ne minus X antequam locet aput forum ante tribunale suom propositum habeto quam / viam tuendam et quo die locaturus sit e[t] quorum ante aedificium ea via sit eisque quorum ante aedificium / ea via erit procuratoribusve eorum domum denuntietur facito se eam viam locaturum et quo die locaturus / sit eamque locationem palam in foro per q(uaestorem) urb(anum) eumve quei aerario praerit facito quamta pecunia eam / viam locaverit tamtae pecuniae eum eosque quorum ante aedificium ea via erit proportioni quamtum / quoiusque ante aedificium viae in longitudine et in latitudine erit q(uaestor) urb(anus) queive aerario praerit in tabula(s) / publicas pequniae factae referundum curato ei qu[e]i eam viam tuemdam redemerit tamtae pecuniae eum eos/ve ad tribuito s(ine) d(olo) malo sei is quei ad tributus erit eam pecuniam diebus XXX proxum[e]is quibus ipse aut pro/curator eius sciet adtributionem factam esse ei [q]uoi ad tributus erit non solverit neque satis fecerit is / quamtae pecuniae ad tributus erit tamtam pecuniam et eius dimidium ei quoi ad tributus erit da[r]e debeto / inque eam r[e]m is quo quomque de ea re aditum erit iudicem iudiciumve ita dato utei depecunia credita / iudiciumve dari oportebit / quam viam h(ac) l(ege) tuemdam locari oportebit aed(ilis) quem eam viam tuendam locare oportebit is eam viam per / q(uaestorem) urb(anum) queive aerario praerit tuemdam locato utei eam viam arbitratu eius quei eam viam locandam / curaverit tueatur quamtam pecuniam ita quaeque via locata erit t(amtam) p(ecuniam) q(uaestor) urb(anus) queive aerario praerit / redemptorei quoi elege locationis dare oportebit heredeive eius damdam ad tribuendam curato / quominus aed(iles) et IIIIvir(ei) vieis in urbem purgandeis IIvir(ei) vieis extra propiusve urbem Rom(am) passus [M] / purgandeis queiquomque erunt vias publicas purgandas curent eiusque rei potestatem habeant / ita utei legibus pl(ebei)ve sc(itis) s(enatusve) c(onsultis) oportet oportebit eum h(ac) l(ege) n(ihil) r(ogatur) / quoius ante aedificium semita inloco erit is eam semitam eo aedificio perpetuo lapidibus perpetueis / integris continentem constratam recte habeto arbitratu eius aed(ilis) quoius in ea parte h(ac) l(ege) viarum / procurat[io] erit / quae viae in u(rbem) R(omam) sunt erunt intra ea loca ubi continenti hab[i]tab[i]tur nequis in ieis vieis post K(alendas) Ianuar(ias) / primas plostrum interdiu post solem ortum neve ante horam X diei ducito agito nisi quod aedium / sacrarum deorum immortalium caussa aedificandarum operisve publice faciumdei causa adv(e)hei porta/ri oportebit aut quod ex urbe ex ve ieis loceis earum rerum quae publice demolienda(e) loca(tae) erunt publi/ce ex portarei oportebit et quarum rerum caussa plostra h(ac) l(ege) certeis hominibus certeis de causeis agere / ducere licebit / quibus diebus virgines Vestales re[gem] sacrorum flamines plostreis in urbe sacrorum publicorum p(opuli) R(omani) caussa / vehi oportebit quaeque plostra triumphi caussa quodie quisque triumpha[b]it ducei oportebit quaeque / plostra ludorum quei Romae aut urbi Romae publice feient inve pompam ludeis circiensibus ducei agei opus / erit qu[o] minus earum rerum caussa eisque diebus plostra interdiu in urbe ducantur agantur e(ius) h(ac) l(ege) n(ihil) r(ogatur) / quae plostra noctu in urbem inducta erunt quominus ea plostra inania aut stercoris exportandei caussa / post solem ortum h(oris) X diei bubus iumenteisve iuncta in u(rbe) R(oma) et ab u(rbe) R(oma) p(assus) M esse liceat e(ius) h(ac) l(ege) n(ihil) r(ogatur) / quae loca publica porticusve [p]ublicae in u(rbe) R(oma) p(ropius)ve u(rbi) R(omae) p(assus) M sunt erunt quorum locorum quoiusque porticus / aedilium [e]orumve mag(istratuom) quei vieis loceisque publiceis u(rbis) R(omae) p(ropius)ve u(rbi) R(omae) p(assus) M purgandeis praerunt legibus / procuratio est erit neiquis in ieis loceis inve ieis porticibus quid in aedificatum inmolit[u]mve habeto / neve ea loca porticumve quam possideto neve eorum quod saeptum clausumve habeto quo minus eis / loceis porticibusque populus utatur pateantve nisi quibus uteique leg(ibus) pl(ebei)ve sc(itis) s(enatus)ve c(onsultis) concessum permissumve e(st) / quibus loceis ex lege locationis quam censor aliusve quis mag(istratus) publiceis vectigalibus ultrove tributeis / fruendeis tuendeis ve dix[i]t dixerit eis quei ea fruenda tuendave condu(c)ta habebunt ut utei fruei liceat / (a)ut utei ea ab eis custodiantur cautum est ei quominus ieis loceis utantur fruantur ita utei quo[i]que eorum // [ex l]e[ge loca]tionis ieis utei fruei licebit ex h(ac) l(ege) n(ihil) r(ogatur) / quos lud[os] quisque Romae p(ropius)ve u(rbi) R(omae) p(assus) M faciet quominus ei eorum ludorum caussa scaenam pulpitum ceteraque / quae ad eos ludos opus erunt in loco publico ponere statuere eisque diebus quibus eos faciet loco publico utei / liceat e(ius) h(ac) l(ege) n(ihil) r(ogatur) / quei scribae librarei magistratibus apparebunt ei quominus loceis publiceis ubei is quisque eorum apparebunt / iuserit apparendi caussa utantur e(ius) h(ac) l(ege) n(ihil) r(ogatur) / quae loca serveis publiceis ab cens(oribus) habitandei utendei caussa adtributa sunt ei quominus eis loceis utantur e(ius) h(ac) l(ege) n(ihil) r(ogatur) / queiquomque in municipieis coloneis praefectureis foreis conciliabuleis c(ivium) R(omanorum) IIvir(ei) IIIIvir(ei) erunt aliove / quo nomine mag(istratum) potestatemve su(f)ragio eorum quei quoiusque municip[i] coloniae praefecturae / for[i] conciliabuli erunt habebunt neiquis eorum que[m] in eo municipio coloni[a] praefectur[a f]oro concilia/bulo senatum decuriones conscriptosve legito neve sublegito neve c[o]ptato neve recitandos curato / nisi inde mortuei damnateive locum eiusve quei confessus erit se senatorem decurionem conscreiptumve ibei h(ac) l(ege) esse non licere / quei minor annos XXX natus est erit neiquis eorum post K(alendas) Ianuar(ias) secundas in municipio colonia praefe/ctura IIvir(atum) IIIIvir(atum) neve quem alium mag(istratum) petito neve capito neve gerito nisei quei eorum stipendia / equo in legione III aut pedestria in legione VI fecerit quae stipendia in castreis inve provincia maiore(m) / partem sui quoiusque anni fecerit aut bina semestria quae ei pro singuleis ann(u)eis procedere oporteat / aut ei vocat[i]o rei militaris legibus pl(ebei)ve sc(itis) exve foidere erit quocirca eum inveitum merere non / oporteat neve quis que(i) praeconium dissignationem libitinamve faciet dum eorum quid faciet in muni/cipio colonia praefectura IIvir(atum) IIIIvir(atum) aliumve quem mag(istratum) petito neve capito neve gerito neve habeto / neve ibei senator neve decurio neve conscriptus esto neve sententiam dicito quei eorum ex eis quei s(upra) s(criptei) s(unt) / adversus ea fecerit is HS L(milia) p(opulo) d(are) d(amnas) e(sto) eiusque pequniae quei volet petitio esto / queiquomque in municipio coloni[a] praefectura post K(alendas) Qui(n)ct(iles) prim(as) comitia IIvir(eis) II[II]vir(eis) aleive quoi mag(istratui) / rogando subrogandove habebit is nequem quei minor anneis (!) natus est erit IIvir(um) III[I]vir(um) quei(ve) ibei / alium mag(istratum) habeat renuntiato neve renuntiarei iubeto nisei quei stipendia equo in legione III aut sti/pendia pedestria in legione VI fecerit quae stipendia in castreis inve provincia maiorem partem sui / quoiusque anni fecerit aut bina semestria qua[e] ei pro singuleis annueis procedere oporteat cum eo / quod ei legibus pl(ebei)ve sc(itis) proceder(e) oportebit aut ei vocatio rei militaris legibus pl(ebei)ve sc(iteis) exve foedere / erit quo circa eum invitum merere non oporteat neve eum quei praeconium dissignationem libitina[m]ve faciet dum eorum quid / faciet IIvir(um) IIIIvir(um) queive ibi mag(istratus) sit renuntiato neve in senatum neve in de/curionum conscriptorum(ve) numero legito sub legito coptato neve sententiam rogato neve dicere neve / ferre iubeto sc(iens) d(olo) m(alo) quei ad versus ea fecerit is HS L(milia) p(opulo) d(are) d(amnas) esto eiusque pequniae quei volet petitio esto / quae municipia colonia(e) praefectura(e) fora conciliabula c(ivium) R(omanorum) sunt erunt neiquis in eorum quo municipio / colonia praefectura conciliabulo senatu decurionibus conscreipteisque esto neve quo[i] ibi in eo ordine / [s]entemtiam deicere ferre liceto quei furtei quod i[ps]e fecit fecerit condemnatus pactusve est erit / queive iudicio fiduci[ae] pro socio tutelae mandatei iniuriarum deve d(olo) m(alo) condemnatus est erit queive lege / Plaetoria ob eamve rem quod adversus eam legem fecit fecerit condemnatus est erit queive depugnandei / caussa auctoratus est erit fuit fuerit queive iniure abiuraverit bonamve copiam iuravit iuraverit quei(ve) / sponsoribus creditoribusve sueis renuntiavit renuntiaverit se soldum solvere non posse aut cum eis / pactus est erit se soldum solvere non posse prove quo datum depensum est erit quoiusve bona ex edicto / eius qu(ei) i(ure) d(eicundo) praefuit praefuerit praeterquam sei quoius quom pupillus esset reive publicae caussa abesset / neque d(olo) m(alo) fecit fecerit quo magis r(ei) p(ublicae) c(aussa) a(besset) possessa proscriptave sunt erunt queive iudicio publico Romae / condemnatus est erit quo circa eum in Italia esse non liceat neque in integrum resti(tu)tus est erit queive in eo / municipio colonia praefectura foro conciliabulo quoius erit iudicio publico condemnatus est erit quemve / k(alumniae) praevaricationis caussa accussasse fecisseve quod iudicatum est erit quoive aput exercitum ignominiae / caussa ordo ademptus est erit quemve imperator ignominiae caussa ab exe[r]citu decedere iusit iuserit / queive ob caput c(ivis) R(omanei) referundum pecuniam praemium aliudve quid cepit ceperit queive corpore quaestum / fecit fecerit queive lanistaturam artemve ludic(r)am fecit fecerit queive lenocinium faciet quei / adversus ea in municipio colonia praefectur[a] foro conciliabulo decurionibus conscripteisve [f]uerit / sententiamve deixerit is HS L(milia) p(opulo) d(are) d(amnas) esto eiusque pecuniae quei volet petitio esto / quoi h(ac) l(ege) in municipio colonia praefectura foro conciliabulo senatorem decurionem conscriptum esse / inque eo ordine sententiam dicere ferre non licebit neiquis quei in eo municipio colonia praefectura / foro conciliabulo senatum decuriones conscriptos habebit eum insenatum decuriones conscriptos / ire iubeto sc(iens) d(olo) m(alo) neve eum ibei sentemtiam rogato neive dicere neive ferre iubeto sc(iens) d(olo) m(alo) neve quis que(i) / in eo municipio colonia praefectura foro conciliabulo sufragio eorum maxumam potestatem habebit / eorum quem ibei insenatum decuriones conscriptos ire neve in eo numero esse nive sentemtiam ibei dicere / ferreve sinito sc(iens) d(olo) m(alo) neve quis eius rationem comitieis conciliove creatum est renuntiato neve quis / quei ibei mag(istratum) potestatemve habebit eum cum senatu decurionibus conscriptos spectare neive in convivio / publico esse sin(i)to sc(iens) d(olo) m(alo) / quibus h(ac) l(ege) in municipio colonia praefectura foro conciliabulo in [se]nat[u] decurionibus conscripteis esse / non licebit niquis eorum in municipio colonia praefectura foro conciliabulo IIvir(atum) IIIIvir(atum) aliamve / quam potestatem exquo honore in eum ordinem perveniat petito neve capito neve quis eorum ludeis / cumve gladiatores ibei pugnabunt in loco senatorio decurionum conscriptorum sed[e]to neve spectato / neve convivium publicum is inito neive quis qu[om] adversus ea creatum renuntiatum erit ibei IIvir IIIIvir / esto neve ibei mag(istratum) potestatemve habeto qu[ei] adversus ea fecerit is HS L(milia) p(opulo) d(are) d(amnas) esto eiusque pecuniae quei / volet petitio esto / quae municipia coloniae praefecturae c(ivium) R(omanorum) in Italia sunt erunt quei in eis municipieis coloneis / praefectureis maximum mag(istratum) maxim[a]mve potestatem ibei habebit tum cum censor aliusve / quis mag(istratus) Romae populi censum aget is diebus LX proxumeis quibus sciet Romae censum populi / agi omnium municipium colonorum suorum queique eius praefecturae erunt q(uei) c(ives) R(omanei) erunt censum / ag[i]to eorumque nomina praenomina patres aut patronos tribus cognomina et quot annos / quisque eorum habet et rationem pecuniae ex formula census quae Romae ab eo qui tum censum / populi acturus erit pro posita erit a[b]ieis iurateis accipito eaque omnia in tabulas publicas sui / municipi referunda curato eosque libros per legatos quos maior pars decurionum conscriptorum / adeam rem legarei mittei censuerint tum cum e[a] res consuleretur adeos quei Romae c[e]nsum agent / mittito curatoque utei quom amplius dies LX reliquei erunt antequam diem ei queiquomque Romae / censum age[t] finem populi ce(n)sendi faciant eos adea[nt] librosque eius municipi coloniae praefecturae / edant isque censor seive quis alius mag(istratus) censum populi aget diebus V proxumeis quibus legatei eius / municipi coloniae praefecturae adierint eos libros census quei abieis legateis dabuntur accipito / s(ine) d(olo) m(alo) exque ieis libreis quae ibei scripta erunt intabulas publicas referunda curato easque tabulas / eodem loco ubei ceterae tabulae publicae erunt in quibus census populi perscriptus erit condenda(s) curato / qui pluribus in municipieis coloneis praefectureis domicilium habebit et is Romae census erit quo magis / in municipio colonia praefectura h(ac) l(ege) censeatur e(ius) h(ac) l(ege) n(ihil) r(ogatur) / quei lege pl(ebei) ve sc(ito) permissus est [f]uit utei leges in municipio fundano municipibusve eius municipi daret / sei qui[d] is post h(anc) l(egem) r(ogatam) in eo anno proxumo quo h(anc) l(egem) populus iuserit adeas leges municip[i]s fundanos / item teneto utei oporteret sei ea[e] res abeo tum quom primum leges eis municipibus lege pl(ebei) ve sc(ito) dedit / adeas leges additae commutatae conrectae essent neve quis interced[i]to neve quid facito quo minus / ea rata sint quove minus municipis fundanos tenea(n)t eisque optemperetur
inscription genre / statut personnel: leges;  mulieres;  ordo decurionum;  ordo senatorius;  sacerdotes pagani;  viri
matériau: aes


empreinte politique de confidentialité dénégation