italian flag    english flag

Risultato Database Epigrafi

Search for:

Schedae numerus: EDR033200


1 epigrafi su 109287 record totali
1 inscriptions found


Pagina 1 di 1



1

Schedae numerus: EDR033200      TM numerus:   244460
Regio antiqua: Aem
Regio nostrae aetatis: I
Urbs antiqua: Fidentia   TMGEO
Urbs nostrae aetatis: Fidenza (Parma)
Locus inventionis: Salsomaggiore (Parma), Campore.
Locus adservationis: Ignoratur.
Rerum inscriptarum distributio: tabula, patronatus
Rei materia: aes
Scriptura: caelo
Lingua: latina
Titulorum distributio: honorarius
Virorum distributio: ord. sen.; ord. mun.
Editiones: Aevum inter utrumque. Mélanges offerts à Gabriel Sanders, Steenbrugis 1991, pp. 127-132 (A. Donati) - AE 1991 (1)
AE 1991, 0713 (2)

Textus:
M(arco) Nummio Albino, L(ucio) Fulvio Aemiliano
co(n)s(ulibus), kal(endis) Apr(ilibus), Flavia Fidentia, in templo Minervae collegi
fabrum, quod referentib(us) G(aio) Antonio Primitivo et Q(uinto) Sertorio Fe=
licissimo curatorib(us), verba facta sunt: esse perpetuam consuetudin(em)
augendis collegi n(ostri) virib(us) si optimos quosq(ue) viros et amantissi=
mos singulor(um) universorumq(ue) pro defensione tutela n(ostra) patronos
olim cooptatos tabulis patrocinalib(us) prosequamur. Q(uid) f(ieri) p(laceret) d(e) e(a) r(e), i(ta) c(ensuerunt):
et ideo cum sit Virius Valens patronus colleg(i) n(ostri), vir eximiae indolis
praeditus, municipi quoq(ue) n(ostri) decurio et omnib(us) hon(oribus) perfunct(us) sit,
10 et collegi dendrophor(um) patron(us), ad cuius tam larga et ultro semper
obferentia cumulor(um) eius innumerabilia beneficia remuneran=
da, placuit universis tabulam aeneam patrocinal(em) ei
poni in parte domus eius qua permiserit, quo plenius voluptas
n(ostra) erga eum eluceat, cuius titulus scripturae perpetuitate gloriam n(ostri) consensus declaret.
15 Adfuere universi.

Apparatus: Textus secundum (1).
Tempus: 1 - 4 206 d.C. / 206 d.C.
Schedae scriptor: Giovanna Di Giacomo    Tempus schedae: 20-10-2008


Aggiunte e correzioni