EDCS
|
||
Datenbank-Recherche /
search database /
banco de datos /
recherches à la banque des données / ricerca nel database EDCS-Journal – Open Peer-Reviewed Online Journal Please send PDFs of your latest publications. |
inscriptions found: 1
publication: AE 1991, 00713 = AE 2014, +00255
dating: 206 to 206 EDCS-ID: EDCS-05000257
province: Aemilia / Regio VIII place:
M(arco) Nummio Albino L(ucio) Fulvio Aemiliano / co(n)s(ulibus) / Kal(endis) Apr(ilibus) Flavia Fidentia in templo Minervae collegi(i) / fabrum quod referentib(us) G(aio!) Antonio Primitivo et Q(uinto) Sertorio Fe/licissimo curatorib(us) verba facta sunt esse perpetuam consuetudin(em) / augendis collegi(i) n(ostri) virib(us) si optimos quosq(ue) viros et amantissi/mos singulor(um) universorumq(ue) pro defensione tutela n(ostra) patronos / olim cooptatos tabulis patrocinalib(us) prosequamur q(uid) f(ieri) p(laceret) d(e) e(a) r(e) i(ta) c(ensuerunt) / et ideo cum sit Virius Valens patronus colleg(ii) n(ostri) vir eximiae indolis / praeditus municipi quoq(ue) n(ostri) decurio et omnib(us) hon(oribus) perfunct(us) sit / et collegi(i) dendrophor(um) patron(us) ad cuius tam larga et ultro semper / obferentia cumulor(um) eius innumerabilia beneficia remuneran/da placuit universis tabulam aeneam patrocinal(em) ei / poni in parte domus eius qua permiserit quo plenius voluptas / n(ostra) erga eum eluceat cuius titulus scripturae perpetuitate gloriam n(ostri) consensus declaret / adfuere universi
inscription genus / personal status: leges; officium/professio; ordo decurionum; sacerdotes pagani; tituli honorarii; tituli operum; tituli sacri; tria nomina; viri
material: aes
imprint | data protection | disclaimer |