MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch

abbreviazioni
UZH-Logo KU-Logo


Ricerca nr. oggi:   9006


Pubblicazione: CIL 03, p 1913 = AE 1890, 00066          EDCS-ID: EDCS-31500068
Provincia: Achaia         Località:
[Imp(erator) Caesar C(aius) Aurel(ius) Val(erius) Diocletian]us P(ius) F(elix) Inv(ictus) Aug(ustus) p[o]nt(ifex) max(imus) Germ(anicus) max(imus) VI Sarm(aticus) max(imus) IIII Persic(us) max(imus) II Brit{t}(annicus) max(imus) Carpic(us) max(imus) Armen(iacus) max(imus) Medic(us) max(imus) Adiabenic(us) max(imus) trib(unicia) p(otestate) XVIII co(n)s{s}(ul) VII imp(erator) XVIII p(ater) p(atriae) proco(n)s{s}(ul) / et Imp(erator) Caesa[r] M(arcus) Aurel(ius) Val(erius) Maximianus P(ius) F(elix) Inv(ictus) Aug(ustus) pont(ifex) max(imus) Germ(anicus) max(imus) V Sarm(aticus) [max(imus) IIII Persic(us) max(imus) II Brit(annicus) max(imus) Carpic(us) max(imus) Armen(iacus) max(imus) Medic(us) max(imus) Adiabenic(us) max(imus) tri]b(unicia) p(otestate) XVII co(n)s{s}(ul) VI imp(erator) XVII p(ater) p(atriae) proco(n)s{s}(ul) / et Fla(vius) Val(erius) Constantius Germ(anicus) max(imus) II Sarm(aticus) max(imus) II Persic(us) max(imus) II Brit{t}(annicus) max(imus) (!) max(imus) Armeni(a)c(us) max(imus) Medic(us) max(imus) Adiaben(icus) max(imus) trib(unicia) p(otestate) VIIII co(n)s{s}(ul) III nobil(issimus) Caes(ar) / et G(alerius) Val(erius) Maximianus Germ(anicus) max(imus) II Sarm(aticus) [max(imus) II Persic(us) max(imus) II Brit{t}(annicus) max(imus) Carpic(us) max(imus) Armeniac(us) max(imus) Medic(us) max(imus) Adia]b(enicus) max(imus) trib(unicia) p(otestate) VIIII co(n)s{s}(ul) III nobil(issimus) Caes(ar) dicunt // Fortunam rei publicae nostrae cui iuxta inmortales deo(s) bellorum memoria quae feliciter gessimus gratulari licet tranquillo orbis statu et in gremio altissima[e] / quietis locato etiam pacis bonis p[r]opter quam sudore largo laboratum est disponi fideliter adque ornari decenter honestum publicum et Romana dignitas / maiestasque desiderant ut nos qui benigno favore numinum aestuantes de praeterito rapinas gentium barbararum ipsarum nationum clade conpres/simus in aeternum fundatam quietem [deb]itis iustitiae munimen[ti]s saepiamus etenim si ea quibus nullo sibi fine proposito ardet avaritia desaeviens quae sine res/pectu generis humani non annis modo vel mensibus aut diebus sed paene horis ipsisque momentis ad incrementa sui et augmenta festinat aliqua continentiae / ratio frenaret vel si fortunae commun(e)s aequ[o] animo perpeti possent hanc debachandi licentiam qua pessime in dies eiusmodi sorte lacerantur dissimulandi / forsitam adque reticendi relictus locus videretur cum detestandam inmanitatem condicionemque miserandam communis animorum patientia temperaret / sed quia una est cupido furoris indomiti nullum communis necessitudinis habere dilectum et gliscentis avaritiae ac rapidis aestuantis ardoribus / velut quaedam religio apud inprob(o)s et inmodest(o)s existimatur in lacerandis fortunis omnium necessitate potius quam voluntate destitui adque ultra / conivere non possunt quos ad sensum miserrimae condicionis egestatis extrema traxerunt convenit prospicientibus nobis qui parentes sumus / generis humani arbitram rebus intervenire iustitiam ut quod speratum diu humanitas ipsa praestare non potuit ad commune omnium temperamen/tum remediis provisionis nostrae comferatur et huius quidem causae quantum communis omnium conscientia recognoscit et ipsarum / rerum fides clamat paene sera prospectio est dum hac spe consilia molimur aut remedia inventa cohibemus ut quod expectandum fuit per iura naturae / in gravissimis deprehensa delictis ipsa se emendaret humanitas longe melius existimantes non ferendae direptionis notas a communibus iudiciis / ipsorum sensu adque arbitrio submoveri quos cottidie in peiora praecipites et in publicum nefas quadam animorum caecitate vergentes inimicos singulis / et universis reos atrocissimae inhumanitatis gravis noxa dediderat ad remedia igitur iam diu rerum necessitate desiderata prorumpimus et securi quidem querellarum / ne ut intempestivo aut superfluo medellae nostrae interventus vel apud inprobos levior aut vilior aestimaretur qui tot annorum reticentiam nostram / praeceptricem modestiae sentientes sequi tamen noluerunt quis enim adeo obtumsi pectoris et a sensu humanitatis extorris est qui ignorare possit / immo non senserit in venalibus rebus quae vel in mercimoniis aguntur vel diurna urbium conversatione tractantur in tantum se licentiam difusisse / pretiorum ut effrenata livido rapiendi nec rerum copia nec annorum ubertatibus mitigaretur ut plane eiusmodi homines quos haec officia exercitos habent / dubium non sit senper(!) pendere animi[s] etiam de siderum motibus auras ipsas tempestatesque captare neque iniquitate sua perpeti posse ad spem / frugum futurarum inundari superis imbribus arva felicia ut qui detrimentum sui existiment caeli ipsius temperamentis abundan/tiam rebus provenire et quibus semper studium est in quaestum trahere etiam beneficia divina ac publicae felicitatis afluentiam / stringere rursusque anni sterili[tate de messi]s iactibus adque institorum officiis nundinari qui singuli maximis divitiis / diffluentes quae etiam populos adfatim explere potuissent consectentur peculia et laceratrices centesimas persequan/tur eorum avaritiae modum statui provinciales nostri communis humanitatis ratio persuadet sed iam etiam ipsas cau/sas quarum necessitas tandem providere diu prolatam patientiam conpulit explicare debemus ut quamvis difficile sit toto orbe / avaritiam saevientem speciali argumento vel facto potius revelari iustior tamen intellegatur remedii constitutio cum intemperatis/simi homines mentium suarum indomitas cupid[ines desig]natione quadam et notis cogentur agnoscere quis ergo nesciat utilita/tibus publicis insidiatricem audaciam quacumque exercitus nostros dirigi communis omnium salus postulat non per vicos modo / aut per oppida se(d) (i)n omni itinere animo sectionis occurrere pretia venalium rerum non quadruplo aut oct[uplo sed i]ta extorquere ut / nomina (a)estim(ati)onis et facti explicare humanae linguae ratio non possit denique interdum distractione unius rei donativo militem / stipendioque privari et omnem totius orbis ad sustinendos exercitus collationem detestandis quaestibus diripientium cedere / ut manu propria spem militiae suae et emeritos labores milites nostri sectoribus omnium comferre videantur quo depraedato/res ipsius rei publicae tantum in dies rapiant quantum habere nesciant his omnibus quae supra conprehensa sunt iuste ac merito / permoti cum iam ipsa humanitas deprecari videretur non pretia venalium rerum neque enim fieri id iustum putatur cum / plurimae interdum provinciae felicitate optatae vilitatis et velut quodam afluentae privilegio glorientur sed modum statuen/dum esse censuimus ut cum vis aliqua caritatis emergeret quod dii omen averterint avaritia quae velut campis quadam immensitate dif/fusis teneri non poter(at) statuti nostri finibus vel moderaturae legis terminis stringeretur placet igitur ea pretia quae / subditi brevis scriptura designat ita totius orbis nostri observantia contineri ut omnes intellegant egre/diendi eadem licentiam sibi esse praecisam non inpedita utique in his locis ubi copia rerum perspicietur afluere / vilitatis beatitudine cui maxime providetur cum praefinita avaritia compescetur inter venditores autem / emptoresque quibus consuetudo est adire portus et peregrinas obire provincias haec communis actus debebit esse / moderatio ut cum et ipsi sciant in caritatis necessitate statuta rebus pretia non posse transcendi distractionis / tempore ea locorum adque discursuum totiusque negotii ratio subputetur qua iuste placuisse perspicitur nusquam / carius vendituros esse qui transferunt quia igitur et apud maiores nostros hanc ferendarum legum constat fuisse / rationem ut praescripto metu compesceretur audacia quod rarum admodum est humanam condicionem sponte beneficam / deprehendi et semper praeceptor metus iustissimus officiorum invenitur esse moderator placet ut si quis contra formam / statuti huius conixus fuerit audentia capitali periculo subiugetur nec quisquam duritiam statuti putet cum in promptu ad/sit perfugium declinandi periculi modestiae observantia eidem autem periculo etiam ille subdetur qui conparandi cupiditate avaritia / distrahentis contra statuta consenserit ab eiusmodi quoque noxa immunis nec ille praestavitur qui habens species victui adque usui neces/sarias post hoc s(i)vi temperamentum exist(u)maverit subtrahendas cum poena vel gravior es(s)e debeat inferentis paenuriam quam contra statu/ta quatientis cohortamur ergo omnium devotionem ut res constituta ex commodo publico benignis obsequi(i)s et debita religione teneatur m[a]/[x]ime cum e(iu)smodi statuto non civitatibus singulis ac populis adque provinciis sed universo orbi provisum esse videatur in cuius pe[rnici]/em pauci atmodum desaebisse noscantur quorum avaritiam nec prol(i)xitas temporum nec divitiae quibus studuisse cernuntur m[iti]/gare aut satiare potuerunt // [Quae pr]etia [singularum specierum ex]cedere nemini licitum sit [i]nfra oste[nditur] // Frumenti k(astrensi) mo(dium) [|(denarios) centum] / hordei k(astrensi) mo(dium) unum |(denarios) s[exaginta] /


impronta informativa sulla privacy disconoscimento