MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch
UZH-Logo KU-Logo


Ricerca nr. oggi:   3890


Pubblicazione: AE 1993, 00468 = AE 1994, 00426b = AE 2007, +00359
datazione: 102 a 102         EDCS-ID: EDCS-03700031
Provincia: Latium et Campania / Regio I         Località:
L(ucio) Iulio Urso Serviano II L(ucio) Licinio Sura II co(n)s(ulibus) / III Nonas Ianuar(ias) / Miseni in templo Aug(usti) quod est Augustalium petente / Tullio Eutycho curatore perpetuo de confirman(da) / voluntate pollicitationis suae HS triginta mil(ia) / nummorum cuius summae incrementum omnibus / annis Augustalib(us) corporatis dividatur idque perpetua / securitate confirmaretur placuit / cum Tullius Eutychus largissima voluntate sua rem / communem n(ostram) locupletaverit offerendo arcae n(ostrae) / HS XXX m(ilia) n(ummum) cuius summae reditum quod annis pr(idie) Idus / Iunias natale municipi(i) corpori nostro viritim divisio / fiat sitque nobis sollemne hanc benefici(i) eius / largitionem perpetuo conservare / placere itaq(ue) Augustalibus omnib(us) annis pr(idie) Idus Iunias / ex incremento HS XXX m(ilia) nummor(um) Augustalib(us) corporatis / divisionem fieri idque curatores sui cuiusque anni / o<b=P>servare neve quid aliter curator quisve alius fecisse / referreve neve adversus hoc decretum aliud inter/posuisse sancisseq(ue) velit qui adversus ea curator / Augustalisve quid fecerit fierive passus erit is rei / communi Augustalium HS quinquag<i=E>nta mil{l}ia n(ummum) / damnas esto dare sive per Augustales Misenenses / steterit quominus ea quae supra scripta sunt fiant / tum ea HS XXX mil{l}ia nummorum ad rem publicam / municip(i)um Misenensium pervenire deque ea / re o<b=P>servanda tabulam aeream inscriptam / incisamve huius decreti in templo nostro / poni ut hanc largitionem eius etiam posteri / perpetuo adgnoscere et frui possint
iscrizione genere / status personale: seviri Augustales;  tituli honorarii;  tituli operum;  tria nomina;  viri


impronta informativa sulla privacy disconoscimento