EDCS
|
||
Datenbank-Recherche /
search database /
banco de datos /
recherches à la banque des données / ricerca nel database EDCS-Journal – Open Peer-Reviewed Online Journal Please send PDFs of your latest publications. |
inscriptions found: 1
publication: CIL 06, 41420a = CIL 06, 08401 (p 3456) = ILCV +00709 = ILCV 03778 (em) = CLE 01388 = ICUR-02, 04187 = AE 2005, +00082 = AE 2018, +00094
dating: a: 577 to 577; b: 577 to 577; c: 577 to 577 EDCS-ID: EDCS-01000561
province: Roma place:
Sepulc{h}rum Eugeni not(arii) cum suis / impia mors rapiens teneris te nate sub annis / invidit meritis cr<e=I>scere magna tuis te forale decus primo cum carmine cepto / doctorem doctor vidit et obstipuit / vicisti priscos lon<g=C>(a)eva(!) (a)etate parentes / annis parve quidem sed gravitate senex / non luxus tibi cura fuit non gratia ponpae(!) / doctiloqum(!) cupidus carminis ardor eras / tu meritis ornate tuis monumenta relinquis / quae recolens semper sit sine fine dolor / morte tua genetrix optavit sumere morte(m) / se quoque felicem si poteritur(!) ait / ter denos primum quam luna resumeret ignes / coniuncxit(!) membris membra sepulta tuis / nunc commune nobis custus(!) tu serva sepulcrum / que(!) nos hec(!) tecum mox teget orna(!) simul / dep(ositus) est Boet(h)ius cl(arissimus) p(uer) oct(avo) Kal(endas) No(vem)br(es) indict(ione) XI Imp(eratore) / dom(ino) n(ostro) Iustino p(er)p(etuo) Aug(usto) ann(o) XII et Tiberio Const(antio) Cae(sa)r(e) / ann(o) III dep(osita) est in pac(e) Argentea mat(er) s(upra) s(cripti) XIII Kal(endas) Decemb(res) / qui s(upra) s(criptus) Boet(h)ius vixit ann(os) XI m(enses) VIIII d(ies) XXIII et mat(er) eius vixit ann(os) XXX[III]I m(enses) II d(ies) XII // Deputavi/mus in ista se/pultura nostra / ex t(esta)m(ent)i pagin<a=M> ad o/blatione(!) vel lumi/naria nostra orti(!) / Transtiberini unci/as sex foris muros iu/xta porta(!) Portuen/se(!) quod fuit ex iure / q(uon)d(am) Micini cancel(larii) / inl(ustris) urb(anae) s<e=P>d(is) pa/tris me<i=H> // se(d) qua/ttuor unci/as fundi Eucarpi/ani quod est consti(tu)/tum iuxta S(an)c(tu)m Cyprian/um via Labicana inter a/ffines fundi Capitiniani / iuris s(an)c(ta)e eccl(esiae) Rom(anae) se/d et fundi Flaviani / iuris publici iuxta / Sabinianum / explicit
inscription genus / personal status: carmina; inscriptiones christianae; mulieres; nomen singulare; officium/professio; ordo senatorius; tituli sepulcrales; viri
material: lapis
imprint | data protection | disclaimer |