EDCS
|
||
Datenbank-Recherche /
search database /
banco de datos /
recherches à la banque des données / ricerca nel database EDCS-Journal – Open Peer-Reviewed Online Journal Please send PDFs of your latest publications. |
inscriptions found: 1
publication: CIL 03, 00754 (p 992) = CIL 03, 07436 = CLE 00492 = ILBulg 00145 = CLEMoes 00026 = CLENuovo p 105 = Lungarova-2012, 00189 = Tomas-2016, p 179
dating: 198 to 209 EDCS-ID: EDCS-27100026
province: Moesia inferior place:
[D(is) M(anibus?)] / et b(onae) m(emoriae) Fronto Aug(ustorum) nn(ostrorum) dispens(ator) Moes(iae) inf(erioris) / floribus ut saltem requiescant membra iucundis / Aeliae carae mihi nunc hoc inclusae sepulcro / regina Ditis magni regis [p]recor hoc te / nam meruit haec multa suis pro laudibus a me / inmeritae propere solventem fila dearum / quae globo Parcarum revoluta cuncta gubernant / qualis enim fuerit vita quam deinde pudica / si possem effari cithara suadere(m) ego Manes / haec primum casta quot te audire libenter / et mundi spatia Ditis quoque regia norunt / hanc precor Elysiis iubeas consistere campis / et myrta redimire comas et tempora flore / Lar mihi haec quondam haec spes haec unica vita / et vellet quod vellem nollet quoque ac si ego nollem / intima nulla ei quae non mihi nota fuere / nec labos huic defuit nec vellerem inscia fila / parca manu se<d=T> larga meo in amore mariti / nec sine me cibus huic gratus nec munera Bacchi / consilio mira cata mente nobili fama / carmini possessor faveas precor ac precor ut t{l}u / hanc tituli sedem velles decorare quodannis / et foveas aevi monumentum tempore grato / roscida si rosula seu grato flore amaranthi / et multi{s} generum pomis variisque novisque / ut possit toto refoveri temporis anno
inscription genus / personal status: carmina; nomen singulare; officium/professio; servi/servae; tituli sepulcrales; viri
material: lapis
imprint | data protection | disclaimer |