MC-Logo

EDCS
Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

WAS-Logo
UZH-Logo Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch

abbreviations

EDCS-Journal – Open Peer-Reviewed Online Journal 

Please send PDFs of your latest publications.
KU-Logo

search nr. today:   2325


inscriptions found:  1


publication: RICG-15, 00095 = Actes-10, p 351          EDCS-ID: EDCS-30200094
province: Gallia Narbonensis         place:
Sanctorum vitas(?) transactis cursibus (a)evi / scriptis(?) posteritas cernere magna cupit / ut valeat(?) similis certis consistere veris / atque procul tendat vivere post obitum / hoc igitur sancti(?) conduntur membra sepulc{h}ro / Pantagati patris pontificisque pii / cuius vita fuit gemino sublimis honore / fascibus insignis religione potens / arbitrio regum quaesturae cingula sumpsit / stemmate praecipuus plus probitate cluens / dans epulas primis et largo munere(?) gazas / pauperibusque dedit caelica regna petens / ingenio sollers ingenti dogmate fulsit / orator magnus vates et ipse fuit / his(?) igitur studiis primaevo flore iuventae(?) / inter summatos esse prior studuit / in s<u=O>bolem(?) felix diviso(?) munere vidit / pars sacrata(?) deo pars genitura manet / post matura(?) vero(?) quam cessit tempore vita / culmen apostolicum contulit alma fides / sic linquens mundum caelestem possidet arcem / qui sit praesidium celsa(?) Vienna(?) tibi / bissenum vitae complevit tramite lustrum / annis quinque super saecula(?) nostra videns / in quibus aeternae contemplans premia(?) vitae / lucem perpetuam promeruitque suae
inscription genus / personal status: inscriptiones christianae


imprint data protection disclaimer