MC-Logo

EDCS
Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

WAS-Logo
UZH-Logo Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch

abbreviations

EDCS-Journal – Open Peer-Reviewed Online Journal 

Please send PDFs of your latest publications.
KU-Logo

search nr. today:   7826


inscriptions found:  1


publication: ICUR-02, 04119 = AE 2018, +00126
dating: 626 to 638         EDCS-ID: EDCS-33900291
province: Roma         place:
Lux arcana dei verbum sapientia lucis / atque coruscantis splendida imago patris / ad nos descendit nec quo fuit esse recessit / ut caecas mentes erueret tenebris / plenus homo in nostris et verus nascitur isdem / virginis ex utero totus ubique deus / discipulus praecepta dedit Petrumque beatum / hos inter primum sanxit et egregium / cuius in arbitrio caelum terramque reliquit / pandere vel potius claudere cumque velit / nam sub mortigenae quidam iacuere gehennae / verbere confossi mente fide opere / histria testatur possessa hostilibus annis / septies et decies scismate pestifero / esset ut impletum Hieremiae voce canentis / ultio captivis tam numerosa fuit / sed bonus antistes dux plebis Honorius armis / redditi ecclesiae membra revulsa piis / doctrinis montisque suis de faucibus hostis / abstulit exactis iam peritura modis / at tuus argento praesul construxit opimo / ornavitque fores Petre beate tibi / tu modo caelorum quapropter ianitor alme / fac tranquilla tui tempora cuncta gregis
inscription genus / personal status: carmina;  inscriptiones christianae;  nomen singulare;  sacerdotes christiani;  tituli sepulcrales;  viri
material: lapis


imprint data protection disclaimer