EDCS
|
||
Datenbank-Recherche /
search database /
banco de datos /
recherches à la banque des données / ricerca nel database EDCS-Journal – Open Peer-Reviewed Online Journal Please send PDFs of your latest publications. |
inscriptions found: 1
publication: ICUR-07, 18661 = CLE 01414 = ILCV 01233 = Gummerus-01, 00135 = Mossong-2022, 00235
dating: 401 to 500 EDCS-ID: EDCS-35100495
province: Roma place:
Hic levita iacet Dionysius artis honestae / functus et officio quod medicina dedit / huius docta manus famae dulcedine capta / dispexit pretii sordida lucra sequi / saepe salutis opus pietatis munere iuvit / dum refovet tenues dextera larga viros / obtulit aegrotis venientibus omnia gratis / i<m=N>plevit factis quod docuit monitis / laudibus aetheriis famulatus mente fideli / destitit inlicitis actibus esse reus / amissis opibus robor non perdidit ullum / quo patiens praedae tempore dives erat / ars veneranda fidem fidei decus extulit artem / haec studii titulos altera mentis habet / civibus ac sociis qualis fuit inde probatur / quem potuit victor hostis amare suus / postquam Romana captus discessit ab urbe / mox sibi iam dominos subdidit arte Getas / hosce suis manibus vitam committere fecit / quorum mortiferos pertulit ante metus
inscription genus / personal status: carmina; inscriptiones christianae; nomen singulare; tituli sepulcrales; viri
material: lapis
imprint | data protection | disclaimer |