EDCS
|
||
Datenbank-Recherche /
search database /
banco de datos /
recherches à la banque des données / ricerca nel database EDCS-Journal – Open Peer-Reviewed Online Journal Please send PDFs of your latest publications. |
inscriptions found: 1
publication: ICUR-01, 01500 = ICUR-07, 18961 = CLE 01399 = CLE 01403 = CLENuovo p 125 = ILCV 00727 (add) = ILCV 03548 (add)
dating: 301 to 400 EDCS-ID: EDCS-35100497
province: Roma place:
Ipsa licet seni[i] brevis est qua clauditur aetas et perit esse diu comperitura neci / vos tamen hoc parvi Iuste et Theodosia virgo augetis lacrimas quas habet atra dies / sanguine germani sed plus germana voluntas et cluso sacro foedere fulsit amor / egregios mores anni stupuere minores atque suum probitas vidit inesse decus / ni(hi)l vobis velox potuit decerpere fatum nam pueros docuit vita fuisse senes / o dolor humanis frustra spes addita rebus frustra doctrinae vincitur arte genus / quid te grammaticae iuvit tolerasse labores consona rhetoricae verba legisse tubae / si mors dura ruens pueriles occupat annos et nutrita diu spes mihi visa perit / quam bene cum ingenio florebat pulchra iuventus ornabatque suos iam gravitate patres / haec mihi non licuit de te perfecta videre nec matri miserae prolis habere decus / en ego pro thalamis persolvi fle<b=V>ile carmen / infelix genitor talia nota dedi / hoc situs est tumulo casto de semine castus filius Andreae nomen avi referens / qui nec bis denos vitae contigerat annos implebat roseas barbula grata genas
inscription genus / personal status: carmina; inscriptiones christianae; nomen singulare; tituli sepulcrales; viri
material: lapis
imprint | data protection | disclaimer |