EDCS
|
||
Datenbank-Recherche /
search database /
banco de datos /
recherches à la banque des données / ricerca nel database EDCS-Journal – Open Peer-Reviewed Online Journal Please send PDFs of your latest publications. |
inscriptions found: 1
publication: CLE 01395 = ILCV 00201 EDCS-ID: EDCS-35200271
province: Roma place:
Ultima funereo persolvens munia busto / quo pater illustris membra locanda dedit / adiecit titulos proles veneranda Iohannes / ne tantus quovis esset honore minor / hic iacet ille Plato qui multa per agmina lustrans / et maris undisoni per freta longa volans / claruit insignis regno gratusque minister / celebremque sua praestitit esse manu / post ergo multiplices quos prisca palatia Romae / praestiterant curas longo refecta gradu / pergit ad aeterni divina palatia regis / sumere cum meritis praemia firma dei / Plato v(ir) ill(ustris) cura palatii urbis Romae vix(it) ann(os) p(lus) m(inus) LXVI dep(ositus) m(ense) No<v=B>(embri) die VII indic(tione) XV Imp(eratore) d(omino) n(ostro) Iustiniano Aug(usto) anno II p(ost) c(onsulatum) eius anno II // Nuper in hoc tumulo genitoris membra locavit / insignis suboles nunc vero mater adest / sed veneranda parens genitor cum carus obiret / mulcebat natum cuncta pro patre gerens / hortatu monitisque piis cultuq(ue) diurno / hic ut eri curam disceret illa patris / cesserat ex animis nati dolor et unus utriusque / spiritus unica mens consona cuncta domus / invida mors iterum privat genitrice venusta / in qua spes geniti caelibis una fuit / undique multiplices curae lamenta dolorq(ue) / circumstant pavidum quod sine matre pia / cernitur ingratum est / cari famuliq(ue) domusq(ue) / non revocant animos tristitiamq(ue) domant / ipsa domi facies curas qu(a)e sedat heriles / maeroris fomitem congerit atq(ue) parit / quod dum cuncta domus / quod dum cuncta fugant larg(a)e solamina vitae / indigesta manent dum pia mater abest / illa pudicitiae natos dedit illa iugalem / conservare tori iura sacrata docet / illa sacerdotes coluit fessosq(ue) refecit / quicquid egens petiit tribuit illa libens / et quia mart<y=V>ribus Chr(ist)i studiosa cohaesit / Christigeri meruit mart<y=V>ris esse comes / cumq(ue) beatorum thiasis iucunda precatur / dirigat ut nati tempora corda vias / Blatta ill(ustris) f(emina) piisima et incomparabilis vix(it) ann(os) LX dep(osita) m(ense) Aprili die XVIII indic(tione) prima Imp(eratore) d(omino) n(ostro) Iustiniano Aug(usto) anno III p(ost) c(onsulatum) eius anno III
inscription genus / personal status: carmina; inscriptiones christianae; tituli sepulcrales
material: lapis
imprint | data protection | disclaimer |