MC-Logo

EDCS
Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

WAS-Logo
UZH-Logo Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch

abbreviations

EDCS-Journal – Open Peer-Reviewed Online Journal 

Please send PDFs of your latest publications.
KU-Logo

Search nr. today:   3041


Publication: CIL 10, 06218 = CLE 01371 = ILCV 01024
dating: 529 to 529         EDCS-ID: EDCS-20800171
Province: Latium et Campania / Regio I         Place:
Pande tuas paradise fores sedemque beatam / Andreae meritum suscipe pontificis / cultor iustiti(a)e doctrin(a)e et pacis amator / quem vocat ad summum vita beata bonum / plenus amore d(e)i nescivit vivere mundo / ad famulo Chr(ist)i gloria Chr(ist)us erat / quae meditata fides et credita semper inhesit / haec te usque ad caelos et super astra tulit / numquam de manibus tibi lex divina recessit / eloquium d(omi)ni vixit in ore tuo / Romanamque prius decoravit presbyter urbem / culminis auctus honor hic dedit esse patrem / districtus sub iure pio et moderamine certo / utque bonus pastor texit ab hoste gregem / hospitib(us) gratus se ipsum donabat egenis / illos eloquio hos satiabat ope / praesule sub tanto florens {A}ec(c)lesia mater / crevit muneribus crevit et officiis / vixit ann(os) p(lus) m(inus) LXX presb(yter) Romanus ann(os) XII et in ep(iscopatu) / an(nos) XXVIII m(enses) X d(ies) XX requievit in pace XIIII Kal(endas) Nov(embres) / cons(ulatu) Deci Iun(ioris)
inscription genus / personal status: carmina;  inscriptiones christianae;  sacerdotes christiani;  tituli sepulcrales


imprint data protection disclaimer