MC-Logo

EDCS
Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

WAS-Logo
UZH-Logo Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch

abbreviations

EDCS-Journal – Open Peer-Reviewed Online Journal 

Please send PDFs of your latest publications.
KU-Logo

Search nr. today:   2565


Publication: CIL 10, 01781 (p 1009) = CIL 10, 01793 = CIL 01, 00698 (p 839, 936) = D 05317 (p 185) = D 05389 = FIRA-03, 00153 = ILLRP 00518 = Engfer-2017, 00111 = SIRIS 00497 = RICIS-02, 00504/0401 = MH-1967-49 = Epigraphica-2016-55 = AE 2003, +00124 = AE 2007, +00010 = AE 2011, +00070 = AE 2016, +00182 = AE 2016, +00268
dating: -105 to 20         EDCS-ID: EDCS-25900656
Province: Latium et Campania / Regio I         Place:
M(arcus) Avianius M(arci) f(ilius) / Coniunctus IIvir / iter(um) texit et tectum s(ua) p(ecunia) // Ab colonia deducta anno XC / N(umerio) Fufidio N(umeri) f(ilio) M(arco) Pullio duovir(is) / P(ublio) Rutilio Cn(aeo) Mallio co(n)s(ulibus) / operum lex II / lex parieti faciendo in area quae est ante / aedem Serapi trans viam qui redemerit / praedes dato praediaque subsignato / duumvirum arbitratu / in area trans viam paries qui est propter / viam in eo pariete / medio ostiei lumen / aperito latum p(edes) VI altum p(edes) VII facito ex eo / pariete antas duas ad mare vorsum proicito / longas p(edes) II crassas p(edem) I |(quadrantem) insuper id limen / robustum long(um) p(edes) VIII latum p(edem) I |(quadrantem) altum p(edis) |(dodrantem) / inponito insuper id et antas mutulos robustos / II crassos |(bessem) altos p(edem) I proicito extra pariete / in utramq(ue) partem p(edes) IV insuper simas pictas / ferro offigito insuper mutulos trabiculas / abiegineas II crassas quoqu<o=E>versus s(emis) inponito // ferroque figito inasserato asseribus abiegnieis / sectilibus crasseis quoqu<o=E>versus |(trientem) disponito ni plus |(dodrantem) / operculaque abiegnea inponito ex tigno pedario / facito antepagmenta abiegnea lata |(dodrantem) crassa |(semunciam) / cumatiumque inponito ferroque plano figito / portula(m)que tegito tegularum ordinibus seneis / quoqu<o=E>versus tegulas primores omnes in ante/pagmento ferro figito marginemque inponito / eisdem fores clatratas II cum postibus aesculnieis / facito statuito ocludito picatoque ita utei ad aedem / Honorus facta sunt eisdem maceria extrema paries / qui est eum parietem cum margine altum facito p(edes) X / eisdem ostium introitu in area quod nunc est et / fenestras quae in pariete propter eam aream sunt / pariete{m} opstruito et parieti qui nunc est propter / viam marginem perpetuom(!) inponito eosq(ue) parietes / marginesque omnes quae lita non erunt calce / harenato lita politaque et calce uda dealbata recte / facito quod opus structile fiet in te[r]ra calcis / restinctai partem quartam indito nive maiorem / caementa(m) struito quam quae caementa arda / pendat p(ondo) XV nive angolaria(m) altiorem |(trientem) |(semunciam) facito // locumque purum pro eo opere reddito / eidem sacella aras signaque quae in / campo sunt quae demonstrata erunt / ea omnia tollito deferto componito / statuitoque ubei locus demonstratus / erit duumvirum arbitratu / hoc opus omne facito arbitratu duovir(um) / et duovira[l]ium qui in consilio esse / solent Puteoleis dum ni minus viginti / adsient cum ea res consuletur quod / eorum viginti iurati probaverint probum / esto quod ieis inprobarint inprobum esto / dies operis K(alendis) Novembr(ibus) primeis dies pe<c=Q>un(iae) / pars dimidia dabitur ubei praedia satis / subsignata erunt altera pars dimidia solvetur / opere effecto probatoque C(aius) Blossius Q(uinti) f(ilius) / |(sestertiis) MD idem praes(tat?) Q(uintus) Fuficius Q(uinti) f(ilius) / Cn(aeus) Tetteius Q(uinti) f(ilius) C(aius) <G=C>ranius C(ai) f(ilius) Ti(berius) Crassicius
inscription genus / personal status: leges;  ordo decurionum;  tituli operum;  tituli sacri;  tria nomina;  viri
material: lapis


imprint data protection disclaimer