MC-Logo

EDCS
Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

WAS-Logo
UZH-Logo Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch

abbreviations

EDCS-Journal – Open Peer-Reviewed Online Journal 

Please send PDFs of your latest publications.
KU-Logo

search nr. today:   2319


inscriptions found:  1


publication: CIL 14, 03565 = InscrIt-04-01, 00066 = CLE 01504 = CLENuovo p 130
dating:to 50         EDCS-ID: EDCS-05801555
province: Latium et Campania / Regio I         place:
Genio numinis Pria[pi] / poten[t]is polle[ntis invi]cti / Iul(ius) Agathemerus Aug(usti) lib(ertus) a / cura amicorum / somno monitus // Convenite simul quot est[is om]nes / quae sacrum colitis [ne]mus [pu]ellae / quae sacras colitis a[q]uas puellae / convenite quot estis atque [be]llo / voce dicite blandula [Pria]po / salve sancte pater Priape rerum / [in]guini oscula figite inde mille / [fasci]num bene olentibus [cor]onis / [cing]ite illi iterumque dicite omnes / [salve san]cte pater Priape rerum / nam malos arcens homines [cr]uentos / ire per silvas dat ille vo[b]is / perque opaca silentia incruenta / ille fontibus arcet et scelestos / inprobo pede qui sacros liquores / transeunt faciuntque turbulentos / qui lav[an]tque manus nec ante multa / invocant prece vos deae pu[ellae] / o Priape fave alme dicite [omnes] / salve sancte pater Priape [salve] // Salve sancte pater Priape rerum / salve mihi floridam iuventam / da mihi ut pueris ut puellis / fascino placeam bonis procaci / lusibusque frequentibus iocisque / dissipem curas animo nocentes / nec gravem timeam nimis senectam / angar haud [miser]ae pavore mortis / qua ad domus trahet invidas [Aver]n[i] / fabulas Manes ubi rex coercet / unde fata negant redire quemquam / salve sancte pater Priape sal[v]e // O Priape potens ami[ce salve] / seu cupis genitor vo[cari] et auctor / orbis aut physis ipsa Panque salve / namque concipitur tuo vigore / quod solum [repl]et aethera atque pontum / ergo salve Priape salve sancte / saeva [Iuppiter] ipse te volente / ultro fulmina ponit atque [se]des / lucidas cupidus suas relin[quit] / te Venus bona fervidus Cupido / gratia et Ge[minae] colunt [sor]ores / atque laeti[tiae da]tor Lyaeus / namque te si[ne n]ec Venus proba[tur] / gratiae illepidae cupi[do B]acchus / o Priape potens amice salve / te vocant prece virgi[nes pudi]cae / zonulam ut solvas diu ligatam / teque nupta vocat sit ut mari[to] / nervus saepe rigens potensque sem[per] / salve sancte pater Priape s[alve]
inscription genus / personal status: carmina;  liberti/libertae
material: lapis


imprint data protection disclaimer