EDCS
|
||
Datenbank-Recherche /
search database /
banco de datos /
recherches à la banque des données / ricerca nel database EDCS-Journal – Open Peer-Reviewed Online Journal Please send PDFs of your latest publications. |
inscriptions found: 1
publication: CIL 12, 00533 (p 814) = ILN-03, 00041 = CLE 00465 = CAG-13-04, p 398 = Alumnus 00120 = Gummerus-01, 00336 = Gummerus-05, 00025 = AE 1986, 00480 = AE 1992, 01169 = AE 2003, +01071
EDCS-ID: EDCS-08401135
province: Gallia Narbonensis place:
Paulo siste gradum iuvenis / pie quaeso viator ut mea per / titulum noris sic invida fata uno / minus quam bis denos ego vixi per ann(o)s / integer innocuus semper pia mente / probatus qui docili lusu iuvenum / bene doctus harenis pulcher et ille fui / variis circumdatus armis saepe feras lusi / medicus tamen is quoque vixi et comes / ursaris comes his qui victima(m) sacris / caedere saepe solent et qui novo tempore / veris floribus intextis refovent simulacra deorum nomen si quaeris / titulus tibi vera fatetur / Sex(tus) Iul(ius) Felicissimus / Sex(tus) Iulius Felix / alumno incompara[bili et] / Felicitas f[ec(erunt)] // Tu quicumque legis titulum / ferale(m) sepulti / qui fuerim quae vota mihi / quae gloria disce / bis denos vixi depletis / mensibus annos / [e]t virtute potens et pulcher / flore iuventae / [e]t qui praefferrer(!) populi / laudantis amore / [q]uit mea damna doles fati / non vincitur ordo / [res] hominum sic sunt ut / [citre]a(?) poma / [aut matur]a cadunt aut / [immatura] leguntur
inscription genus / personal status: carmina; liberti/libertae; mulieres; nomen singulare; tituli operum; tituli sacri; tituli sepulcrales; tria nomina; viri
material: lapis
imprint | data protection | disclaimer |