MC-Logo

EDCS
Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

WAS-Logo
UZH-Logo Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch

abbreviations

EDCS-Journal – Open Peer-Reviewed Online Journal 

Please send PDFs of your latest publications.
KU-Logo

search nr. today:   4109


inscriptions found:  1


publication: CIL 12, 00944 = ILCV 01644 (add) = CLE 00712 = CLENuovo p 109          EDCS-ID: EDCS-08401575
province: Gallia Narbonensis         place:
Fulgida regna petens caelesti sorte vocatus / lucis et aetheriae penitrans(!) fastigia laetus / optimus atque pius nunc Florentinus in isto / resplendit tumolo meritis sanctissimus abbas / effera qui quondam linguae descrimina calcans / neq(ue) optare malum studuit nec laedere quemquam / terruit ipse tamen faciles sed publice verbis / iustitiae tramitem servans cum pace paterna // nescia iurandi pandens conloquia cunctis / verba di sollers toto de pectore prom(i)sit / sancta quibus d(omi)ni resonant praeconia semper / atque perassiduis concentibus aethera plaudent / bella gerens carnis pestifera vitia contra / belligeransque palam saevissima proelia vicit / ast hinc celsa poli capiens iam praemia felix / sanctorum socius fruitur cum laude coronam // huius namque viri corpus per cuncta sacratum / iam dudum advectum d(omi)ni cum laudibus amplis / Constantinus ovans posuit f{a}eliciter abbas / intra beata crucis condens fastigia sacrae / nec non et tumuli pretiosa tegmina firmans / praestruxit solida e crustato marmore fulchra / a<t=D>tamen exactis iam septem denique lustris / condita quo fuerant praefati membra sepulc{h}ro / effulsere Petri tandem de sede beati / quae propriis meritis pandunt hic signa salutis / virtutumque simul praestant et commoda larga // infirmis validum dantes per cuncta vigorem / ergo potens pastor conpensa praemia votis / splendida sed Chr(ist)o commenda saepe poetam / cuius parva tibi prom(i)serunt carmina laudem / Ianuarium exhoc quem candida mente nutristi / tantillumque semul scalptorem marmoris huius / adnixis precibus d(omi)no per saecula cuncta / more tuo placidus commenda iugiter hinc iam / esse quoque monachum nosti quem s(an)c(t)e benignum / nunc et in aeterno Hilarianum semper adorna // Primus itaque fuit s(an)c(tu)s Florentinus abbas monasterio nostro per annos V / et menses VI qui vixit annis pl(us) m(inus) LXX obiit prid(ie) Id(us) April(es) duodecies p(ost) c(onsulatum) Basilii v(iri) c(larissimi) Iunioris indict(ione) prima post hunc secundus fuit dom(i)nus redem(p)tus abbas
inscription genus / personal status: carmina;  inscriptiones christianae;  tituli sepulcrales
material: lapis


imprint data protection disclaimer