MC-Logo

EDCS
Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

WAS-Logo
UZH-Logo Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch

abbreviations

EDCS-Journal – Open Peer-Reviewed Online Journal 

Please send PDFs of your latest publications.
KU-Logo

search nr. today:   8676


inscriptions found:  1


publication: CIL 09, 04796 (p 686, 2454) = CLE 00437 = D 07542 = Caro 00093 = CLERegio-IV 00083
dating: 201 to 300         EDCS-ID: EDCS-14805867
province: Samnium / Regio IV         place:
D(is) M(anibus) / is cuius per capita versorum nomen declaratur / fecit se vi<v=B>us sibi et suis omnibus / libertis libertabusque posterisque eorum / liber nunc curis fuerim qui respice lector / notus in urbe sacra vendenda pelle caprina / exhibui merces popularibus usibus aptas / rara fides cuius laudata est semper ubique / vita <b=V>eata fuit struxi mihi marmora feci / secure solvi semper fiscalia manceps / in cunctis simplex contractibus omnibus aequus / ut potui nec non subveni saepe petenti / semper honorificus semper communis amicis / maior ad(huc) hic laudis honor potior quoque cunctis / ipse meis quod constitui tutamina membris / talia qu(a)e feci non tam mihi providus uni / heredum quoque cura fuit tenet omnia secum / re propria quicumque iacet me fama loquetur / exeplum laudis vixi dum vita manebat / sollicitus multis requiem feci quoque multis / L(ucius) Nerusius Mithres
inscription genus / personal status: carmina;  tituli sepulcrales;  tria nomina;  viri
material: lapis


imprint data protection disclaimer