|   |  EDCS |   | 
|   | Datenbank-Recherche  /
            search database  /
            banco de datos  / recherches à la banque des données  /
            ricerca nel database   EDCS-Journal – Open Peer-Reviewed Online JournalPlease send PDFs of your latest publications. |   | 
inscriptions found: 1
publication: CIL 08, 00213 (p 925, 2353) = CIL 08, 11300c = ILTun-01, 00331 = CLE 01552b = AE 1991, 01632 = AE 1993, +01714 = AE 2008, +00150 
dating: 151 to 170         EDCS-ID: EDCS-14900167
province: Africa proconsularis         place: 
Huc iterum pietas venerandas erige mentes / et mea quo nosti carmina more fove / ecce Secundus adest iterum qui pectore sancto / non mon<u=I>menta patri sed nova templa dedit / quo nunc Calliope gemino me limite cogis / quas iam transegi rusus adire vias / nempe fuit nobis operis descriptio magni / diximus et iunctis saxa polita locis / circuitus nemorum currentes dulciter undas / atque reportantes mella frequenter apes / hoc tamen hoc solum nostrae puto defuit arti / dum cadis ad multos ebria Musia iocos / in summo tremulas galli non diximus alas / altior extrema qui puto nube volat // cuius si membris vocem natura dedisset / cogeret hic omnes surgere mane deos / et iam nominibus signantur limina certis / cernitur et titulis credula vita suis / opto Secunde geras multos feliciter annos / et quae fecisti tu mon<u=I>menta legas
inscription genus / personal status: carmina;  nomen singulare;  tituli operum;  tituli sacri;  viri
material: lapis
| imprint | data protection | disclaimer |