MC-Logo

EDCS
Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

WAS-Logo
UZH-Logo Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch

abbreviations

EDCS-Journal – Open Peer-Reviewed Online Journal 

Please send PDFs of your latest publications.
KU-Logo

search nr. today:   2057


inscriptions found:  1


publication: CIL 11, 00258 = Mossong-2022, 00643
dating: 451 to 475         EDCS-ID: EDCS-20401710
province: Aemilia / Regio VIII         place:
Principium nitidi prima sub origine mundi / cum mare tellurem c(a)e{l}li cum lucida regna / virtus celsa patris natique potentia fecit / cumque novus Sol Luna dies aurora mica<v=B>it / ex illo astrigerum radia<v=B>it lumin[e] c(a)e{l}lum / unus in orbe novo vir terra virgine factus / exilivit humo insons hic corpore sens[u] / iste dei meruit vocitari solus imago / namque sui similem hominem produxit in orbem / supremi genitoris amor dominumque locavit / hunc sator omnipotens rerum ditissimus ipse / multifluis opibus l[o]ngum di{c}tavit in (a)evum / isti cuncta simul silvarum praemia cessit / iussit in aeternum f<e=C>tus producere terram / huius oves nive(a)e nitid(a)e per gramina vaccae / huius et alticomis sonipes fulvique leones / huius erant passim ramosi in cornua cervi / pinnatique greges avium piscesque per undas / omnia na<m=N>que deus homini quaecumque paravit / tradidit et verbo pariter servire coegit / hunc tamen in primis monitis c(a)elestibus olim / observare suam legem et vitalia iussa / praecepit vetita auderet ne mandere poma / praeceptum spernens sic perdidit ommnia secum
inscription genus / personal status: carmina;  inscriptiones christianae;  sacerdotes christiani;  tituli operum
material: lapis


imprint data protection disclaimer