MC-Logo

EDCS
Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

WAS-Logo
UZH-Logo Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch

abbreviations

EDCS-Journal – Open Peer-Reviewed Online Journal 

Please send PDFs of your latest publications.
KU-Logo

search nr. today:   12855


inscriptions found:  1


publication: CIL 11, 00259 = Mossong-2022, 00644
dating: 451 to 475         EDCS-ID: EDCS-20401711
province: Aemilia / Regio VIII         place:
Accipe sancte libens parvum ne despice carmen / pauca tu(a)e laudi nostris dicenda loquelis / euge Simon Petre et missum tibi suscipe munus / in quod sumere te voluit rex magnus ab alto / suscipe de c(a)el{l}o pendentia lintea plena / missa Petro tibi haec diversa animalia po(r)tant / qu(a)e ma(c)tare deus te mox et mandere iussit / in nullius dubitare licet quae munda creavit / omnipotens genitor rerum cui summa potestas / euge Simon Petre quem gaudet mens{area} Christi / lumen apostolicum cunctos ornare per annos / in te sancta dei pollens ecclesia fulget / in te firmum su(a)e domus fundamenta locavit / principis (a)etherei clarus per s(a)ecula natus / cunctis clara tibi est virtus censura fidesque / bis senos inter fratres in principe sistis / ipse loco leg[e]sque nov(a)e tibi dantur ab alto / quis fera corda domas hominum [quis] pectora mul[ce]s / C(h)risticolasque doces tu omnes esse per orbem / iamque tuis meritis Christi parat gloria regnum
inscription genus / personal status: inscriptiones christianae;  nomen singulare;  sacerdotes christiani;  tituli operum;  viri
material: lapis


imprint data protection disclaimer