MC-Logo

EDCS
Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

WAS-Logo
UZH-Logo Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch

abbreviations

EDCS-Journal – Open Peer-Reviewed Online Journal 

Please send PDFs of your latest publications.
KU-Logo

search nr. today:   3469


inscriptions found:  1


publication: CIL 06, 12652 (p 3511, 3911) = CLE 00995 = CLENuovo p 153 = CLENuovo p 117 = DM p 334 = CIG 06268 = Exoff p 32 = IG-14, 01892 = IGUR-03, 01250 = AE 2013, +00141
dating: 14 to 70         EDCS-ID: EDCS-26200854
province: Roma         place:
Atimetus Pamphili / Ti(beri) Caesaris Aug(usti) l(iberti) l(ibertus) / Anterotianus sibi et / Claudiae Homonoeae / conlibertae et / contubernali // ἡ πολὺ Σειρήνων λιγυρωτέρη ἡ παρὰ Βάκχωι / καὶ θοίναις αὐτῆς χρυσοτέρη Κύπριδος / ἡ λαλίη φαιδρή τε χελειδονὶς ἔνθʼ Ὁμόνοια / κεῖμαι Ἀτιμήτωι λειπομένη δάκρυα / τῶι πέλον ἀσπασίη βαιῆς ἄπο τὴν δὲ τοσαύτην / δαίμων ἀπροϊδὴς ἐσκέδασεν φιλίην // permissu patroni / in fronte longum p(edes) V latum p(edes) IV / tu qui secura / procedis mente / parumper siste gradum / quaeso verbaque / pauca lege / illa ego quae claris / fueram praelata / puellis hoc Homonoea / brevi condita sum / tumulo / cui formam Paphie / Charites tribuere deco/rem quam Pallas / cunctis artibus erudiit / nondum bis denos ae/tas mea viderat annos / iniecere manus invida / fata mihi / nec pro me queror hoc / morte est mihi tristior / ipsa maeror Atimeti / coniugis ille mei / sit tibi terra levis mulier dign/issima vita quaeque tuis / olim perfruerere bonis / si pensare animas / sinerent crudelia fata / et posset redimi morte / aliena salus / quantulacumque meae / debentur tempora vitae / pensassem pro te cara / Homonoea libens / at nunc quod possum fugiam / lucemque deosque ut te / matura per Styga morte sequar / parce tuam coniu(n)x fletu / quassare iuventam / fataque maerendo solli/citare mea / ni(hi)l prosunt lacrimae nec / possunt fata moveri viximus / hic omnis exitus unus habet / parce ita non unquam similem / experiare dolorem et / faveant votis numina / cuncta tuis / quodque mihi eripuit / mors immatura iuven/tae id tibi victuro / proroget ulterius
inscription genus / personal status: carmina;  liberti/libertae;  mulieres;  tituli sepulcrales;  viri
material: lapis


imprint data protection disclaimer