MC-Logo

EDCS
Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

WAS-Logo
UZH-Logo Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch

abbreviations

EDCS-Journal – Open Peer-Reviewed Online Journal 

Please send PDFs of your latest publications.
KU-Logo

search nr. today:   2918


inscriptions found:  1


publication: RICG-15, 00099          EDCS-ID: EDCS-30200096
province: Gallia Narbonensis         place:
Humanos(?) quicumque tremens(?) sub pectore casus / ingemis et lustras oculo manante sepulc{h}ra / atque dolens nimio tecum merore(?) volutas / quod cunctos mors saeva voret quod sepiat(?) umbra / perpetue laetis(?) nullum solutura per aevum / huc vultus converte tuos huc lumina flecte / et cape solamen posito(?) mestissime fletu / aeternum quia vivit homo si iusta sequatur / si teneat Chr(ist)ique libens praecepta facessat(?) / ut tenuit tumulo positus Namatius isto / qui cum iura daret comissis urbibus amplis / adiuncta pietate modis iustissima(?) sanxit / patricius praesul patriae rectorque vocatus / hinc(?) spr{a}eti(i)s opibus titulis mundique reiectis(?) / aeterno sese placuit submittere(?) regi / et parere dei mandatis omnibus aptus / sic postquam(?) meritis servata(?) et lege superna(?) / maxima pontificis suscepit munera dignus / quin etiam sumpto mercedes addet honore(?) / pauper laetus abit nudus discedit opertus / captivus plaudit liber sese(?) esse redemptum / agit grates tantoque antistite gaudet / inter se adversos in lata pace repressit / perfugium miseris erat et tutela benignis / nobilis eloquiis(?) et stemmate nobilis alto / nobilior meritis et vitae clarior actu / vivat ut aeternum et Chr(ist)i gratetur amore / huius si queras aevum finemque salutis / septies hic denos et tres conplevera{n}t(?) annos / post fasces posuit vel cingula Symmacus alma / Iunior et quintus decimus cum surgerit orbis / ad summos animam caelos emisit opimam(?) / corpus humi mandans terrae(?) terrena reliquit
inscription genus / personal status: inscriptiones christianae


imprint data protection disclaimer