MC-Logo

EDCS
Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

WAS-Logo
UZH-Logo Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch

abbreviations

EDCS-Journal – Open Peer-Reviewed Online Journal 

Please send PDFs of your latest publications.
KU-Logo

search nr. today:   21069


inscriptions found:  1


publication: ICUR-01, 03903 = CLE 01339 = ILCV 03330 (add, em) = JIWE-02, 00625 = CLENuovo p 123 = AE 2016, +00635
dating: 201 to 300         EDCS-ID: EDCS-35100469
province: Roma         place:
Perpetuas sine fine domos mors incolit atra aeternosq(ue) levis possidet umbra lares / vita subit caelum corpus tellure tenetur omnia sic repetunt iura locosq(ue) suos / sic rerum natura iubet sic temporis ordo quae modo sunt pereunt quaeq(ue) futura cadent / suscipe nunc coniunx si quis post funera sensus debita sacratis Manibus officia / multorum invidiam tandem caruisse memento ne quicquam paveas templa quietis habens / hic Probina iacet gracilis cito rapta marito diebus paucis vix commodata suo / invida sors rerum fatis quid mergis acer<b=V>am nec te coniugii novus flectit amor / heu miseranda nimis auspiciis iuncta sinistris quo fato traderis hoc seviente peris / quid Probina prosunt fecunda viscera tibi concepis a<f=D>fectum luctum te ipsa parit / ni(hi)l te damna nocent communis funere leti cum tuus in nostro pectore vi<v=B>at amor / haec fuit in luce ista annos XVII m(enses) X dies XX in quibus cum marito vixit dies centum / aegrotavit dies XXXXV et requievit cum pace
inscription genus / personal status: carmina;  inscriptiones christianae;  mulieres;  nomen singulare;  tituli operum;  tituli sepulcrales;  viri
material: lapis


imprint data protection disclaimer